Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Ioannes Bartsch.
Jam eousque peruentum, vt futuro die cf absoluam Academica, et
me summopere stimulem, vt accelerare queam discessum, quem volente
Deo spero certissime futura 7mana circa finem futurum. Verum
quantum est, quod me excruciat summopere, certe debita vix soluere potero
omnia pro libris, licet non adeo magna, tamen ei, qui aliter nihil
retineret, maxima; quid consilii? imploro Te, qui me totum regis, vtinam
Tua intercessione iam ex liberalitate D. Cliffortii licet haud promerita
exoptare, sperare, accipere possem, vt libere laeteque Lugduno discederem.
Futura 7mana D. Boerhaauius me inuitauit in suum praedium, ex quo
multa adhuc spero. Vtinam illum seruet Deus in annos Nestoreos!
Vtinam laetam exspectare deberem ex Te responsionem, eamque non nimis
diu retardatam, horreo enim, quando cogito, me tamdiu retardasse meum
abitum. Salutes ter quaterque D. Cliffortium, cui fausta quaevis
ad-precor ex animo. Vale.
Lugd. die $
Utanskrift:
A Monsieur
Monsieur Linnceus
Docteur en Medicine
å
by myn Hr Clifford Hartekamp
Linn. Soe., Vol. I: 405. Skrifvet Fredagen den 2 Augusti 1737.
140.
Fautori suo Optimo
S. P.
Ioannes Bartsch.
Fauste iam absolui Academica, cras mane adhuc opponentis me
fungi oportet officio in disput. Helueti cuiusdam, quem D. Boerhaauius
quoque admovit muneri publico. Die A debeo visitare hortum D.
Boer-haauii. Quodsi ergo cras (si non Gronouius cum D. Lawsono esset
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>