- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
222

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Plurimas iam obseruaui species.

Nigritae eam optime norunt.

Semina transmisi, vtinam scirem, an Dno Cliffortio inseruire
possem et seminibus illarum specierum, quae in eius horto descriptae21.

11. Eupatorium. G. L. 638.

Dubius haerebam, vtrum Gbrysocoma, an vero Eupatorium sit,
examinando car. genericos; ast ob stilum in car. Eupatorii descriptum
cete-rosque caracteres concludebam Eupatorium esse. Numne pappus
plumosus sit, an vero capillaris, nondum adfirmarem certissimus; pluuia
enim nimis copiosa examen saepissime impedit.

Eupatorium, caule erecto, fol. oblongo-ouatis integerrimis. H. Cliff.
p. 396,7. Pluk. Fig. citata non exhibet folia integerrima.

Mea alte fruticat, et odori fragranti se commendat.

12. Leon urus. G. L. 49022.

Leonurus, fol. ouatis, calicibus Xgonis septemdentatis inaequalibus.

H. Cliff. 312,2.

In mea vero Denticuli VIII., non VII., dum supremus ex 3. striis
coalescat, inaequales tamen.

Folia simplicia, opposita, ouato-lanceolata-3, crenata, petiolata.

Est planta elegantissima et odoris suauissime aromatici, summa in
copia vbique occurrens.

Ast, vt Nautarum effugiam nequitiam, cum duplici vice eadem mihi
sint scribenda, reliqua breuissimis tantummodo indicabo, alias vix charta
et tempus mihi sufficerent, dum breue illud, quod mihi forte hic locorum
dabitur commorandi tempus, potius examini et descriptioni plantarum,
aliarumque rerum consecrare velim indagini.

13. Cassia, legumine longo, tereti. Paria foliorum in petiolis vix
constantia dicere possum. Fructus nondum erat maturus penitus, sed
mucilago obducens semina flaua, quodummodo incipiebat nigricantem
induere colorem, saporis erat dulcissimi. Semina transmisi. Attamen hic
locorum haud aestimata

14. Cassia, siliquis alatis2i.

Ne putes, me velle sic species constituere, sed ob temporis
angustiam, haec tantum sic transscribo.

Girca stamina eadem, quae superius monui, notabis; lege constantissima.

15. Lobelia. G. L. 678.

Filamenta admodum parum inferius erant diuisa, vnde mire mecum
lusit planta, antequam classem et ordinem determinare potuerim absque
vllo dubio remanente.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0234.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free