Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Nobilissimo & Celeberrimo
D°. CAR. A. L1NNÉ
Equiti de Stella Polari, Suecorum Regis Medico
Primario &c &c &c
Salutem & Omnia fausta precatur
Devotissimus Cliens
Job Baster
Gratius aut optabilius nihil mihi evenire posset, quam tam
honorificam a Magno Linnaeo, verissimo et optimo harum rerum judice,
opusculis meis approbationem accipere.
Historiae Naturalis hujus regionis amatorum ordo, quam
flagrantissime undecimam Systematis editionem desiderat, utpote quae erit
absolutissima.
Tellinam quam descripsi vulgatissimam ob fragilitatem his litteris
includere non ausus sum; est autem:
Tellina, testa tenui subrotunda, subcompressa striis annotinis, rugosa
albida, natibus mucronatis obsoletis ut eam ab aliis speciebus distinxit
Gronovius Zoophyl. Fasc. tert. pag. 26 N£ 1113. delineavere
Gualtieri Ind. Test. Tab. 77 fig. 0
Lister Animal Angi.1 pag. 179. Sect. 23. Tab. 9. fig. 23.
––Hist. Conchyl. Tab. 407. Fig. 253.
Si tamen habere quasdam persistes prima nave mittam, una cum
frusto lapidis a Teredinibus exesi.
Turbinum vero Stagnalium sufficiens ut spero copia inter mollis
hujus chartae jndicae duplicaturam, inclusa est.
Si quae alia sunt, Vir Nobilissime, quae ex his regionibus habere
cuperes, ad servitia tua neminem, me paratiorem, Te inventurum, volo
persuasum habeas.
Vale et Vale in multos annos; longum et optatissimum Otium cum
honore Tibi fruendum faxit Deus T. 0. M., et me, ut amas, amare perge.
Zirizae* 6 Octob. 1766.
Utanskrift:
Mon Sieur
MonSr Car. a Linné
Chevalier de VEtoile Polaire
Professeur en Medicine et
Premier Medecin de S. M. le
Roy du Suede &c &c &c
# TJpsal.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>