- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
264

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Iam vero Tibi mitto compendium meum oeconomicum, quod ut
gratioso vultu velis accipere, vehementer rogo ‘. Operam dedi in hoc libello,
ut videant cives mei, usum historiae nat. in Oeconomia, quem Tu primus
& vidisti & docuisti, maximum omnino esse. Videbis me ubique Tua e
doctrina hausisse, sed videbis quoque, me semper grato animo
praeceptorem meum, omnium quos habui optimum & fidelissimum, quem
fautorem summa pietate colo, collaudasse.

Mittam quoque si licet post aliquot hebdomades, epistolas Laxmanni
e Sibiria, quas nuper cum cel. Schlözero, professore quondam Historiar.
Petropolit. nunc collega meo edidi.

Neminem majori gaudio nova Syst. nat. editio affecit, quam me,
quam quotannis summa cum oblectatione auditoribus meis, quorum
numerus in dies crescit, expono. Cum inter Intestina ista animalcula,
quae Roedererus8, professor, dum viveret, anatomiae Göttingensis, primus
accurate descripsit & Trichvrides vocavit, desidero, exemplaria quaedam
Tibi mitto. Invenit istos vermes Rödererus in intestinis humanis e. gr.
in duodeno, cum annis 1760 & 1761 hic epidemia erat, quae propter
verminosum omnium morborum habitum, cum universali muci
corruptela, memorabilis erat. Obtulit Roedererus de iis dissertationem Societati
Göttingensi, quae vero nondum edita est, sed habes excerpta ex ista in
Göttingischen Gelehrten Anzeigen 1761. N. 25. Figuram iam dedit,
ni fallor, Vallisnerius8 in Oper. Tom. 1. Tab. 20. fig. 5 —10. itemque
Waglerus in libello singulari de morbo mucoso4. Göttingae 1762. 4.
tab. 3. fig. 4. Da veniam, Vir illustris, si fortasse ista animalcula tibi
iam satis nota sunt.

Quid agit Societas Scient. Upsaliensis, cui Tu columen & dulce
decus es? Quam vellem favorem istius illustris societatis me dignum
reddere! Magno non solum honori, sed emolumento mihi esset, si beneficia
Tua erga me, quibus fortunam meam debeo, honore tituli sodalis velis
augere. Sed rogare non audeo, ne me inverecundum dicas8.

SGcer meus celeber, prof. Hollman6, senex venerabilis, & meritorum
Tuorum cultor, cuius Tu mentionem fecisti in Syst. nat. tom. 3. pag.
189. se Tibi commendat. Ego vero Tibi, Vir illustris, Praeceptor longe
mihi venerande, longam, felicem, iucundam vitam & placidam senectutem
ex animi sententia apprecor; rogans, ut illustri familiae Tuae,
praesertim celebr. Filio Tuo velis commendare & ut pergas favere

Illustris nominis Tui
cultori

Göttingae Ioh. Beckmanno

1769. d. 5 Jun.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0276.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free