- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
267

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Incidi nuper in Lanium, quem in penultima Systematis editione
Senatorem vocaueras, quem vero in vltima desidero. Fortasse eum
reiecisti, quod solus Albinus eius figuram exhibuisse videbatur. Verum
etiam Fritschius tab. 61. ad aues Germaniae eandem retulit, & quam
avem ipsi vidi, ea in Hassia vicina capta erat. Liceat mihi eius
descriptionem referre : Frons alba; vertex albus; margo oculorum alba; occiput
& nucha fulva; dorsum nigrum; uropygium album; tectrices alarum
albae; macula alba in remigibus primoribus; corpus subtus totum album;
rectrices primae albae nigromaculatae, secundae ad basin & in apice
albae; intermediae nigrae apice albae; rostrum & pedes nigri.

Septimum Amoenitatum volumen, quam primum potui, erui, legi &
relegi. In primis placuit diss: Agrostograph: fundamenta, quae
necessariam graminum notitiam reddidit facillimam. Quod olim iam praesens
rogaui, vt eodem modo etiam fundamenta Gonchyliologiae explicare velis,
illud nunc etiam atque etiam rogo. Nulla in parte Systematis Tui
(bibliorum meorum, vnde Deum rectius agnosco, quam e theologorum,
qui vocantur libris) termini technici intellectu difficiliores sunt, quam in
testaceorum generibus & speciebus. Optare si licet mihi, cuius votis
saepius iam satisfecisti, optabo, vt ista fundamenta Gonchyliologiae figuris
quibusdam velis explicare, aut si hoc non licet, vt in cuiuscunque
termini explicatione figuram talem auctoris cuiusdam velis indicare, qualis
terminum declarat.

Huic voto aliud adiungam, quod mihi non minus cordi est. Nouam
Systematis editionem cum vix sperare licet, rogo, vt non solum omnes
species, quae subinde innotescunt, separatim supplemento velis addere,
sed vt quoque synonyma auctorum, qui recentiori tempore quasdam
historiae nat. partes separatim dederunt, vti Martini conchyliorum, Gmelini
fucorum, Daubanton avium &c ad species tuas referas, quemadmodum
ipse in Appendice cum Sebae & Schäfferi libris fecisti.

Denique favori Tuo me commendo, Tibique & Tuis felicissimam
longaevitatem, quaevis bona & fausta adprecor ex animi mei, quem
nosti quam sit sincerus, sententia, non e sola consuetudine, etsi hanc
epistolam primo novi anni diem scripserim. Vale & fave

perillustris nominis
Tui
cultori

Göttingae Johanni Beckmanno

d. 1. Jan. 1770.

Linn. Soc., Vol. I: 502—503.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0279.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free