- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
273

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

monium, partim ut rescirem an meus fasciculus ante biennium jam
missus ad manus tuas pervenerit nec ne? nescio enim cujus culpa
factum sit quod commercium litterarium vix inter nos institutum protinus
adeo abruptum fuerit, ut litteras tuas inspicere rarius longe mihi sit
quam Indiae remotissimas belluas videre.

Scias enim velim me his nundinis vidisse rhinocerotem feminam
vivam, belluam scii. [?] quae generici characteris intuitu plane non convenit
cum elephanto sed quam potius suem lacustrem et scii. [?] masculum, porcum
lacustrem sui generis nominarem, adeo enim uliginosa amat loca, ut
sint qui hoc animal amphibiis adnumerent1. Pro transmissis scriptis
expeto mihi tuas Vir doctissime, Dissertationes Academicas quas nuper et
ab eo tempore quo cathedram ornas academicas edidisti, his quoque si
floram Lapponicam (Suecicam enim possideo) vel Musam Cliffortianam
addere digneris rem facies mihi gratissimam, quam omni officiorum
genere demereri studebo. Si quaedam ergo parata habes quae transmissioni
destinasti poteris ea tuto concredere Dom. Iansono civi nostrae urbis,
conterraneo tuo, qui mihi promisit se operam daturum, ut quae ipsi pro
me concrederentur certo ad manus meas pervenirent. Vale interim
Patriae decus, Vir doctissime et me amare perge, dab. Francofurti ad
Viadrum d. 9 Aug. 1746.

Linn. Soc., Vol. I: 522—523.

1 Först i 1748 års uppl. af Systema natura uppställde Linné
noshörningen som särskildt släkte, skildt från elefanten.

179.

Viro Illustri

DD. CAR. AUG. a BERGEN

Professori celeberrimo

S. pl. d.

Gar. Linnaeus.

Hodie accepi munus tuum e variis curiosis opusculis una cum
literis d. 9 augusti exaratis.

Tu mei memor vivis, licet meas nec accipis literas nec
munuscula.

Doleo quod non acceperis literas, quas scripsi primo vere.

Hac aestate Historiae naturalis causa 250 milliaria suecica
emensus sum per provinciam Westrogothiae et littora maris occidentalis.

Linnés brefväxling. Afd. II: 1. 18

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0285.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free