- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
290

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Viro longe Celeberrimo
C. Linnaeo equiti

S. pl. dicit P. Boddaert Med. Doct.

Tuas, quibus me honorare voluisti, vir clarissime bene lsetusque
accepi, gratiasque tibi ago maximas pro citissimö tuo responso

Quod ad ea quae scripsisti vir celeberrime attinet, ne in malam
accipias partem, me quaedam adhuc movere dubia; non quod systema tuum
adspernerem vel quod cogitem aliud sine vitiis, et ad ordinem naturalem
magis conveniens posse inveniri, nequaquam, semper tibi vir celeberrime
ea merito laus habenda, quod omnia hucusque cognita creata, methodice
nota dedisti; Sed ego rogo an entia naturalia primo intuitu inter se
distinguenda sint, an ego si animal prima vice inspicio, id non ad
ordinem et genus suum redigere possim. Video exempli gratia Oacam; cauda
longa caput rotundum, os vibris satum, ungues etc. mihi declarant id
Animal esse felem, sine quod inspectum oris, mihi in discrimen vitae
deducat; Tale enim mihi videtur Naturae institutum, ut objecta varia
variis consignaverit characteribus, unde statim sapientia Creatoris
delu-cidatur, instrumenta vero durationis et propagationis, pro ulteriori,
sapiendorum examine reliquisse, praeterea, quis vidit dentes spathulatos
camelopardali? rogas; hos ego vidi, hos viderunt omnes, qui id animal
infarctum in Museo academise Leidensis inspexerunt. — Quod ad vesper,
tiliones attinet, ex illis exoticis, qui sub tuo Noctiliorum genere militant,
si accurate inspicias videbis V. molossum differre ab perspicillatum et
illum iterum a Kiriwoula, quae dentibus differt a Cephalote; molossus
enim habet superne dentes primores binos subulatos infra quaternos.
Kiriwoula in maxilla inferiore octonos. Cephalotes in maxilla superiora
4 primores, in inferiore nulli primores, exemplum tibi placet allegare Vir
clarissime de fructificatione Plantarum; inde ratiocinor, quod forsitan
ordines sive naturales, sive methodicae in propagatione quaerendae sint; Sed
id (ut recte dixisti in ififperio Naturae) abominabile displicet; Quod ad
meam methodum pertinet, eam animi gratia, composui, non ea mente
ut tuum jam merito per totam Europam, acceptum Systema inde
pateretur, sed modo, ut characteres animalium mihi, amicisque dilucidiores
redderem, nec illud edidi et forsitan non edam, uti tu vir cl. uti
Brisso-nius, Pallas aliique historiam zoologicam adornaverunt, orbis meo opere
sine jactura carere potest.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0302.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free