Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Viro Celeberrimo atque Experientissimo
Dom. Domino
Carolo Linnseo
Archiatro Regio etc.
S. et 0. D.
Briickmannus. Med. Doctor.
Responsorias Tuas, Vir excellentissime, et jam ante aliquot annos
gratiose oblatas mineras et lapides figuratos provinciarum Suecicarum
pro collectione mea rerum naturalium ac curiosarum anxie desidero.
Dom: Kähleri specimen academicum1 sub Tuo praesidio: de
crystallorum generatione: exhibitum, cum peculiari perlegi animi jucunditate,
perplacet divisio in crystallos quartzicas et spatosas. occurrunt in laudata
dissertatione quaedam crystallorum specimina, nunquam å me visa, horum
ut me participem reddas, est quod officiosissime a Te peto, sunt autem
p. 24. num. 11. Cr. nitriformis spatosa acaulis, utrinque pyramidata,
pyramide superiore subulata, fig. 9. num. 12. Cr. nitriformis pyramide
subulata obliqua, quae dentium suillorum nomine notatur, pag: 27. Cr.
subnitriformis acaulis pyramidibus aequalibus c. et sine Asbesto, p. 29.
Granatus dodecaedros, ex planis pentagonis, variae magnitudinis, pro hisce
speciminibus alia Crystallorum genera in laudata dissert: nondum notata,
v. g. hisce cuspidibus IVI in monte Rammelio inventa, instructa, et plura
alia debite offeram; quorundam peculiarium Crystallorum specimina
vide in Magnalibus nostris in locis subterraneis et in Epistolis itinerariis,
Epist: de Drusis; Scripta Tua minora, in specie Dissertationes acad: ut
et Robergii, hic nunquam in officinis librariis obvias, pro parata mihi
expeto pecuniå; remunerationem debitam pro omnibus et singulis sine omni
transmittam mora. Reliquum vale ex asse et fave!
YVolffenbiittelse d. 31. Mart: 1749.
Addresse
A Monsieur Bruckmann,
Docteur en Medecine
å
In Lfibeck an Hr Li- Wolffenbuttel
centiat Carstens zu
recommandiren.
Linn. Soc., Vol. I: 230-231.
1 Linnés dissertation De crystallorum generatione med Martin Kähler
som respondent ventilerades 1747.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>