- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
384

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Viro Perillustri et Generoso
Equiti Dno Carolo von Linné
S. pl. d.

Mart: Thrane Brunnichius.

Literas Tuas favoris maximi insigne documentum rite accepi, pro
■quibus et omni Tanti Maecenatis favore atque honore devotissimas, quas
possum, exsolvo gratias. Semper enitar, ut mea exigua conamina nec
prorsus indigna, quae Tuis subjicientur oculis, judicentur. Hactenus in
historia naturali citra ullum praemium occupatus fui discipulus tanti
magistri. Praemium jam, Te nempe Fautorem, retuli. Faustum atque
felicem annum jam inchoatum et omnes secuturos reddat Tibi Deus T.

O. M! Augeat ille dies Tuos! qui semper ejus magis magisque
manifestam reddidisti et amplius reddes gloriam, sic perficitur ista scientia,
-quae tantis, Te Autore, incrementis flore jam gaudet aetatis. Mihi autem,
ut in posterum faveas, obnixe rogo.

Literas Dno. Spenglero datas tradidi, ejus quoque felicia anni
ineuntis vota Tibi refero, grates simulque maximas, pro omni, quo eum
■condecorasti, honore.

Curculionem anchorago nunquam vidi, meos itaque huc retulissem,
si femora illis fuissent dentata. Clavata quidem sunt in his ut in
reliquis hujus generis plurimis speciebus, nullum autem ne minimum quidem
dentis in ullo femorum observatur vestigium. Quod certissimum esse
convincere potest nuperrime reiterata inspectio speciminum. Color
quoque differt nec flavedinis quid in meis observatur. Invicem sunt
simillima fig. 5 et 6 nec nisi rostri longitudine ejusque et elytrorum apicibus
differunt, ideoque forsan sexus tantum sunt varietates.

Bullae istius å Dno Spenglero missae plura restant exemplaria huic
simillima, ideoque nova me judice debet esse species. Nunquam antea
-bullam hanc ut et cardium Spenglerianum in museis observavi, hoc
autem anno plura cum navibus é China redeuntibus adducta sunt
specimina.

Gratulor Tibi, Vir Generose! de collectionibus istis plantarum, quibus
nuperrime ditatus es, vitam viresque Tibi conciliat Deus! ut brevi
scientiam eis vicissim ditare queas. Digniori’ sestumatori haud unquam offerri
ipossent rerum naturalium gazae.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0396.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free