Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Quomodo procedit cum opere illo, quod delineat Coleoptra,
cujus tantum accepi primam tabulam e Belgio.
Quod Motacilla alat Cuculum quotidie per aestates vidi, sed
cur Alauda simul eum nutriret, ego non capio
Multum Tibi obstrictus pro pulcherrimis Tuis observationibus
de Avibus, quas adeo candide communicasti, sudat jam Systema
naturae, in quo videbis Tuum nomen ad omnia et singula quae me
edocuisti
Aves per Consulem Koustrup missas non dum accepi.
Bradypum, si adhuc vivat, videbis Amstelaedami apud Blau
Jaen; dicas mihi quaenam ibi hodie animalia occurrant.
Museum rerum naturalium quod instruxit pie defunctus
Princeps aurisiacus erit stupendum; nec potest aliter esse, cum India
orientalis facile tota, caput b. spei et Surinamum, quae proferunt
maxime stupenda naturalia Belgis subjecta, unde possunt mandare
omnia. Certe si velint curiosi Bollani neque museum Britannicum,
neque aliud quodque cum ipsorum comparari queat.
Anne Leydae occurrat collectio Piscium? in nulla parte Historiae
naturalis major defectus. Si evolvas Valentyni1 Indiam vetus
Belgice, videbis quot ignotos pisces alat mare indicum. Dolendum
quod nullus eos studiose colligat et describat.
Ne delasseris oro frequenter ad me scribere de iis quae vides;
haec me reficiunt, excitant et refocillant sub ingravescentibus annis;
si umquam queam reciprocis officiis inservire non intermittam.
dab. Upsaliae 1765 d. 2. Novembris.
Utanskrift:
a Monsieur
Mons1’ M. Th. Brunniche
op te Langebroke in t Mantelhuys
frijbr. Leyden
Sigill VIII; rödt lack. På brefvet har Brunnich antecknat: Responsorias
dedi Londini d. 2 Martij 1766.
Tryckt i Schiödte, s. 513—514.
1 Fran^ois Valentijn (född 1656, holländsk präst och resande, död 1727),
Oud en Nieuw Oost-Indien (5 delar fol., Dordr. & Amsterd. 1724—1726).
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>