- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
400

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Director Musei Principis Hagae Gom. est sane inter stupidos
contemplatores; ignorantia ejus svadet invidiam, hinc noluit me ullum
aliquod in hoc museo ornatissimo annotare, causam dixit quia ipse ea
evulgare conabatur. Dolendum quod hfec sacra stupidissimo & maxime
ignaro huic sunt concredita.

Museum Britannicum et alia Londinensia vidi aliquoties sed licet
sunt magna multa tamen heic des[unt] quse inter manus sunt Belgorum.
Devotissima Dni. Ellisii & Dr. Solander tibi annuntiam. Viri isti
maximam merentur sestumationem. Gaudeo me jam invenisse unum
maximorum tuorum discipulorum, cujus doctrina simul et favore in me
maxime laetatus eum. Si veniam Praesidis Universitatis Hafn. acquisitus
fuero, Hispaniam proximo anno et inde per mare mediterraneum Italiam
visitabo. Tuum de isto itinere consilium simul et commendatorias literas
ad Hispanos mihi expeto. Me in eo ut in reliquo itinere habebis
paratissimum. Vale Vir Generose mihique ut faves favere pergas. Dabam
Londini apud Anglos. d. 4. Martii A° 1766.

P. S. Brissonii Phasianus cristatus Indicus est columba. Phasianus
18 edit. belg. Brisson. addita ä Dno Allemand ni fallor est eadem avis
cum phasiano 14. Briss. Vertex non assurgit in conum corneum ut
descriptio vult, sed tuber iste corneus fronte insidet ad basin rostri.
Figuram habet Pyri ut ex figura patet. Golor tuberculi non
virescens. Avis ipsa quoad colorem &c. /y ° convenit, cum Phas. 14.

exceptis solum rostro et pedibus quse nostrse sunt rubra. In

Museo Lugd.

Chrysomela hihamata, niger rubro maculatus, elytris truncatis
hamatis.

Magnitudo Capreae. (Corpore oblongo thorace angustiore). Caput
minimum nigrum. Antennse nigrae constant ex tribus articulis, duobus
inferioribus globosis minutis & tertia exteriore thorace duplo longiore,
medio crassiore, apice tenui acuto. Corpus depressum flavorubens,
thorax subcylindricus postice latior, disco planiore rubro, lateribus
nigricantibus, punctis minutissimis excavatis. Elytra singula sulcis B. ex duplici
ordine punctorum excavatorum, excepto sulco marginali ex serie
punctorum solitaria constantes. Elytra postice truncata, singula spina magna
incurva hami instar ad angulum exteriorem terminantur. Color
elytro-rum niger, linea longitudinalis, ad basin elytrorum utrinque juxta suturam
nigram, rufa, et pone eam macula transversalis linese concolor. Pedes
flavo rubri. Plantae nigrae. India. Mus. Di. Voet. Obs. Multum
convenit figura capitis, thoracis elytrorumque cum nova specie Chrysomete
cujus descriptio Tibi ex Hafnia missa fuit sub nomine Chr. rubricollis.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0412.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free