- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
4

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

rum nempe et ostiariorum atque omnium excubiorum
ornatu, ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari
volumus; et ut amplissime pontificale decus prefulgeat,
decernimus et hoc, ut clerici eiusdem sanctae Romanae
ecclesiae mappulis ex lenteaminibus, id est candidissimo colore,
eorum decorari equos et ita equitari, et sicut noster
senatus calciamenta uti cum udonibus, id est candido
linteamine inlustrari: ut sicut celestia ita et terrena ad
laudem Dei decorentur; pre omnibus autem licentiam
tribuentes ipso sanctissimo patri nostro Silvestrio, urbis
Romae episcopo et papa, et omnibus, qui post eum in
successum et perpetuis temporibus advenerint, beatissimis
pontificibus, pro honore et gloria Christi Dei nostri in
eadem magna Dei catholica et apostolica ecclesia ex
nostra synclitu, quem placatus proprio consilio clericare
voluerit et in numero religiosorum clericorum
connumerare, nullum ex omnibus presumentem superbe agere.

16. Decrevimus itaque et hoc, ut isdem venerabilis
pater noster Silvester, summus pontifex, vel omnes eius
successores pontifices diadema, videlicet coronam, quam ex
capite nostro illi concessimus, ex auro purissimo et
gemmis pretiosis uti debeant et eorum capite ad laudem Dei
pro honore beati Petri gestare; ipse vero sanctissimus
papa super coronam clericatus, quam gerit ad gloriam
beati Petri, omnino ipsa ex auro non est passus uti corona,
frygium vero candido nitore splendidam resurrectionem
dominicam designans eius sacratissimo vertici manibus
nostris posuimus, et tenentes frenum equi ipsius pro
reverentia beati Petri stratoris officium illi exhibuimus;
statuentes, eundem frygium omnes eius successores
pontifices singularitur uti in processionibus.

17. Ad imitationem imperii nostri, unde ut non
pontificalis apex vilescat, sed magis amplius quam terreni
imperii dignitas et gloriae potentia decoretur, ecce tam
palatium nostrum, ut prelatum est, quamque Romae urbis
et omnes Italiae seu occidentalium regionum provintias,
loca et civitates sepefato beatissimo pontifici, patri nostro

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0027.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free