- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
44

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

spiritus sancti arrham accepit, indiget alia spirituali cura,
per quam dirigatur ad portum salutis aeternae; haec autem
cura per ministros ecclesiae Christi fidelibus exhibetur.

Idem autem oportet esse judicium de fine totius
multitudinis et unius. Si igitur finis hominis esset
bonum quodcunque in ipso existens, et regendae multitudinis
finis ultimus esset similiter, ut tale bonum multitudo
acquireret et in eo permaneret. Et si quidem talis ultimus
sive unius hominis sive multitudinis finis esset corporalis,
vita et sanitas corporalis, medici esset officium. Si autem
ultimus finis esset divitiarum affluentia, oeconomus rex
quidem multitudinis esset. Si vero bonum cognoscendae
veritatis tale quid esset, ad quod posset multitudo
pertingere, rex haberet doctoris officium. Videtur autem
ultimus finis esse multitudinis congregatae, vivere
secundum virtutem. Ad hoc enim homines congregantur,
ut simul bene vivant; quod consequi non posset
unusquisque singulariter vivens. Bona autem vita est
secundum virtutem; virtuosa igitur vita est congregationis
humanae finis. Hujus autem signum est, quod hi soli
partes sunt multitudinis congregatae, qui sibi invicem
communicant in bene vivendo. Si enim propter solum
vivere homines convenirent, animalia et servi essent pars
aliqua congregationis civilis. Si vero propter acquirendas
divitias, omnes simul negotiantes ad unam civitatem
pertinerent, sicut videmus eos solos sub una multitudine
computari, qui sub eisdem legibus et eodem regimine
diriguntur ad bene vivendum. Sed quia homo vivendo
secundum virtutem ad ulteriorem finem ordinatur, qui
consistit in fruitione divina, ut supra jam diximus, oportet
eundem finem esse multitudinis humanae, qui est hominis
unius. Non est ergo ultimus finis multitudinis
congregatae, vivere secundum virtutem, sed per virtuosam vitam
pervenire ad fruitionem divinam.

Si quidem autem ad hunc finem perveniri posset
virtute humanae naturae, necesse esset, ut ad officium regis
pertineret dirigere homines in hunc finem. Hunc enim

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0067.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free