- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
100

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

optinere; set cum effectu suis usibus studebimus
defensare.

6. Item, sicut iustum est, excommunicatos eorum,
dum tamen ab ipsis viva voce vel per litteras eorum
vel per honestos nuntios fide dignos nobis denuntiati
fuerint, vitabimus; et nisi prius absolvantur, non
concedemus eis personam standi in iudicio; sic distinguentes,
quod excommunicatio non eximat eos a respondendo
impetentibus, set sine advocatis, perimat autem in eis ius
et potestatem ferendi sententias et testimonia et alios
impetendi.

7. Et quia gladius materialis constitutus est in
subsidium gladii spiritalis, excommunicationem, si
excommunicatos in ea ultra sex septimanas perstitisse predictorum
modorum aliquo nobis constiterit, nostra proscriptio
con-sequetur, non revocanda, nisi prius excommunicatio
revocetur.

8. Sic utique, aliisque modis omnibus, iusto videlicet
et efficaci iudicio ipsis prodesse atque preesse firmiter
compromisimus, et ipsi versa vice fide data promiserunt, quod
contra omnem hominem, qui tali nostro iudicio ipsis
exhibendo violenter restiterit, nobis pro viribus suis
efficaciter assistent.

9. Item constituimus, ut nulla edificia, castra
videlicet seu civitates, in fundis ecclesiarum vel occasione
advocacie vel aliquo quoquam pretextu construantur; et
si qua forte sunt constructa contra voluntatem eorum,
quibus fundi attinent, diruantur regia potestate.

10. Item inhibemus, ad imitationem avi nostri
felicis memorie imperatoris Frederici, ne quis officialium
nostrorum in civitatibus eorumdem principiem iurisdictionem
aliquam, sive in theloneis sive in monetis seu in aliis
officiis quibuscumque, sibi vendicet, nisi per octo dies ante
curiam nostram, ibidem publice indictam et per octo dies
post eam finitam. Nec etiam per eosdem dies in aliquo
excedere presumant iurisdictionem principis et
consuetudines civitatis. Quocienscumque autem ad aliquam civi-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0123.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free