- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
107

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

est ordinatus, et non e converso. Ex quo patet, quod
imperator ipsam permutare non potest, in quantum
imperator, cum ab ea recipiat esse quod est. Modo dico sic:
aut ille imperator erat, cum dicitur ecclesiae contulisse,
aut non. Et si non, planum est, quod nihil poterat de
imperio conferre. Si sic, cum talis collatio esset
minoratio jurisdictionis, in quantum imperator, hoc facere non
poterat. Amplius, si unus imperator aliquam particulam
ab imperii jurisdictione discindere posset, eadem ratione
et alius. Et cum jurisdictio temporalis finita sit, et omne
finitum per finitas decisiones assumatur, sequeretur, quod
jurisdictio prima posset annihilari; quod est irrationabile.

Adhuc, cum conferens habeat se per modum
agentis, et cui confertur, per modum patientis, ut placet
philosopho in quarto ad Nicomachum, non solum ad
collationem esse licitam requiritur dispositio conferentis, sed
etiam ejus, cui confertur. Videntur enim in patiente
et disposito actus activorum inesse. Sed ecclesia
omnino indisposita erat ad temporalia recipienda, per
praeceptum prohibitivum expressum, ut habemus per
Matthaeum sic: Nolite possidere aurum neque argentum neque
pecuniam in zonis vestris, non peram in via, etc. Nam
etsi per Lucam habemus relaxationem praecepti, quantum
ad quaedam, ad possessionem tamen auri et argenti
licen-tiatam ecclesiam post prohibitionem illam invenire non
potui. Quare, si ecclesia recipere non poterat, dato quod
Constantinus hoc facere potuisset de se, actio tamen illa
non erat possibilis, propter patientis indispositionem.
Patet igitur, quod nec ecclesia recipere per modum
possessionis, nec ille conferre per modum alienationis poterat.
Poterat tamen imperator in patrocinium ecclesiae
patrimonium et alia deputare, immoto semper superiori
dominio, cujus unitas divisionem non patitur. Poterat et
vicarius Dei recipere, non tanquam possessor, sed
tan-quam fructuum pro ecclesia proque Christi pauperibus
dispensator; quod apostolos fecisse, non ignoratur.

Adhuc dicunt, quod Adrianus papa Carolum Mag-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0130.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free