- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
271

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

darii, de quibus et quorum officiis dicetur specialius post,
et principalis clamator Angliae cum subclamatoribus suis,
et principalis hostiarius Angliae; — quae duo officia,
scilicet officium clamatoriae et hostiariae, solebant ad unum
et idem pertinere, — isti officiarii tenentur interesse primo
die; cancellarius Angliae, thesaurarius, camerarius, et
barones de scaccario, justiciarii, omnes clerici et milites
regis, una cum servientibus regis ad placita, qui sunt de
consilio regis, tenentur interesse secundo die, nisi
rationabiles excusationes habeant, ita quod interesse non possent,
et tunc mittere debent bonas excusationes.

De inchoatione parliamenti. — Dominus rex
sedebit in medio majoris banci, et tenetur interesse, primo,
sexto die parliamenti; et solebant cancellarius,
thesaurarius, barones de scaccario et justiciarii recordare defalta
facta in parliamento sub ordine, qui sequitur. Primo die
vocabuntur burgenses et cives totius Angliae, quo die si
non veniant, amerciabitur burgus ad centum marcas et
civitas ad centum libras; secundo die vocabuntur milites
comitatuum totius Angliae, quo die si non veniant,
amerciabitur comitatus unde sunt ad centum libras; tertio die
parliamenti vocabuntur barones Quinque Portuum, et
postea barones, et postea comites; unde si barones Quinque
Portuum non veniant, amerciabitur baronia illa unde sunt
ad centum marcas; eodem modo amerciabitur baro per se
ad centum marcas, et comes ad centum libras; et eodem
modo fiet de illis, qui sunt pares comitibus et baronibus,
scilicet qui habent terras et redditus ad valorem unius
comitatus vel unius baroniae, ut praedictum est in titulo
de summonitione; quarto die vocabuntur procuratores cleri,
quo die si non veniant, amerciabuntur episcopi sui pro
quolibet archidiaconatu, qui defaltam fecerit, ad centum
marcas; quinto die vocabuntur decani, priores, abbates,
episcopi, demum archiepiscopi, qui si non veniant,
amerciabitur quilibet archiepiscopus ad centum libras,
episcopus tenens integram baroniam ad centum marcas, et
eodem modo de abbatibus, prioribus et aliis. Primo die

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0294.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free