- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række tolve Bind /
324

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

324

Cymothoarum pulli, inde ab altero stadio metamorphoseos,
valde alacres et pleni vigoris sunt, facultate rapidissime
na-tandi sæpe præditi; sed hæc mobilitas apud omnes, quamvis
pius minusve, cum ætate procedenti senescit, ut secundum
variam evolutionem pedum posteriorum trunci tres gradus
mobilitatis formæ adultæ internosci possint. Maximam enim
mobilitatem Ægidæ retinent, quorum pedes posteriores trunci
gressorii aut cursorii sunt, brevibus, pæne rectis ungulis
præditi. Deinde proximum post eos locum Anilocridæ tenent,
quorum septena paria pedum trunci omnia in ungulas longas
et valde incurvas exeunt; sed præterea omnes eorum pedes
longi et exiles sunt, et paria posteriora etiam longiora,
non-nunquam multo longiora quam priora. Tertiæ denique formæ,
Cymothoidarum, septena paria pedum omnia et ipsa robustis
et incurvis ungulis ornata sunt, sed quaterna posteriora paria
pedum multo robustius quam priora exstructa, coxæque
sæpis-sime valde incrassatæ et carinate dilatatæ sunt, ut ad
reli-quam partern pedis recipiendam et pius minusve tegendam
aptæ fiant. Cum his tribus formis principalibus pedum
posteriorum trunci et gradu mobilitatis animalium cum hac re
conjuncto varia ratio vivendi consentit, ut Ægidæ in piscibus
vagantes, Anilocridæ exteriori parti piscium adhærentes,
Cvmo-thoidæque in piscibus et molluscis inclusi internosci possint.
Præterea, quum mobilitas Anilocridarum et Cymothoidarum
magis magisque hebescat, Ægidæ aliquid mobilitatis suæ
juvenilis recuperant et prædam suam relinquunt, ut in loca
pius minusve alta maris descendant, ubi nullum aut haud
multum cibum capientes generationis causa versantur.

Propter copiam uberrimam, cujus potestas nobis facta est,
opus nostrum in partes aliquot dividere coacti sumus; itaque
tantum tribum primam, Ægidarum, tractatam nunc volumus.
Tamen non solum ea, quæ ad reliquas partes absolvendas
opus sunt, diligenter paravimus, sed etiam maxima pars
ima-ginum a nobis jam perfecta est.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 18:02:35 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b12/0334.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free