- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række syvende Bind /
351

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

351

Ergo etiam atque etiam rogatus opem mihi fer, Vir illustris.
Data venia, indicabo singillatim quibus opus erit. Interim
facile juclicans, incipientibus nulla non re opus esse, &
optime judicans, quid solo Hafniensi convenire possit, et collato
Goettingensis horti Catalogo judicans, quid inde possim
ex-spectare, quid non possim, mitte mihi, quaeso, plantarum
semina quae praesto erunt, quo primum poterit fieri modo.

Sumtus qui ingrediuntur, mittam, quamprimum indicatum
fuerit. Ofticia amoebea praestabuntur quavis data occasione,
animo paratissimo.

Succedente tempore & commercio nostro literario, si
sperare hunc honorem & hoc gaudium licet, dispiciemus quo
modo non solum semina sed & integrae plantae, quae
pote-runt concedi, transportari Hafniam possint.

Serius ad hoc negotium, quod accepturus sim, admissus,
video, cum jam multum annus processerit, grave initium, ut
est omiie initium, habiturum etiam ob hane caussam tanto
lentiores successus. Sed spero etiam sic non defore
cona-tibus meis successus aliquos, qui non eft’ugiant certe
aequo-l’um judicum oculos.

Spero mature his literis responsum, & responsum utique
favens, si Tibi me probaro årtis & in arte tui similium
viro-rum amatoreni & cultorem.

Vir Illustris,
Tibi ad reverentiam dignis obsequiis

comprobandum paratissimus,
Hafniae, a. d. 8. Apr. 1752. . ... ^ ,

r (-xeorgius Chnstianus Oeder

addo epigraphen literarum ad me dandarum:
å Oeder, Docteur en Medecine, & Correspondent

de Tacademie roiale des Sciences de Gottiugen,

\

a

Copenhague

å Monsieur Monsieur Linnaeus, Archiater, & Professeur
en Medecine ä Upsal

20*

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 17:57:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b7/0363.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free