- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række syvende Bind /
363

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

363

14) Si praeces meae quidquam apud Te impetrare
pos-sunt, rogo Te enixe ne icones nostras aliter quam inentione
numerorum tabulis inscriptorum citare velis.

15) Quaeso quomodo hoc deraonstras? Itane opus
tandem est, ut quilibet novus auctor augeat cumulutn nominum,
quo jam nimis Botanica laborat? itane mihi per Te non licebit
Te aliosque in arte magistros venerari nisi unum mihi assidue
delegam et in ejus jurem verba? Anne nomini innititur
plantae alicujus cognitio, nec potius characteribus, quibus
quaelibet species ab omnibus reliquis civibus regni vegetabilis
distinguenda venit? Si placuerit alicui characteres hos ab
ipso aut aliis inventos, selectos, definitos, pro omnibus ipsi
notis plantis, aut pro dato aliquo numero plantarum, verbi
gratia spontanearum alicujus regionis, disponere justo ordine,
quo lectores ejus, in contemplatione plantarum vivarum,
manuducentur ad illum quemlibet cliaracterem i. e. summam
et complexum notarum cuilibet plantae competentium, qui in
plantam quamlibet propositam quadrat; si ipsi placuerit sub
quolibet charactere, a vicinis separato, tamquam vero
funda-mento omnium quae de planta aliqua praedicari possunt,
citare auctores qui de tali planta scripserunt sive soluni
indi-cando paginam locumque libri, sive ascribendo nomen quod
quilibet plantae illi assignavit; ipse autem nullum adjecerit a
se tictum nomen, neque inter congesta synonyma ullum
prae-adamatum pro praecipuo et suo declaraverit, tum talem
hominem ideo infantiae årtis redargues, et hodiernae lucis
literariae, barbarum quippe et librorum eorumque quae in
orbe literario geruntur ignarum, commonefacies?

16) Hi quidem certe malevoli sunt et immemores
pro-niissi mei in programmate, aut si rationem operis cognitam
habent, tanto magis iniqui et superbi, quod contemnunt
quae nondum in lucem prodierunt. Alienum quidem a me
est inter tales homines Te numerare, poteras autem conimode
ab ipsa commemoratione talis suspicionis abstinuisse, quae
non magis me quam superiores meos laedit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 17:57:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b7/0375.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free