- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række syvende Bind /
417

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

417

flavoque striatis nigris, apice quoque elytrorum truncato. In
meis autem elytra sunt coloris castanei, lævia excepta stria
unica ad suturam elytrorum, femora quoque sunt mutica;
alteri rostrum est apice dilatatum ut in C. anchor:, elytra
quoque huic sunt in caudam quasi producta, oculi et regio
thoracis circa caput rubent. Alteri rostrum est subulatum
elytrorumque apices bidentati, oculi nigri, sed regio thoracis
juxta caput rubet. Antennis discedunt omnes å reliquis
cur-culionibus, utrum sint species distinctæ vel varietates sexus?
Si sunt varietates, attentionem tamen merentur, nam vidi de
singulis duo specimina, invicem quoad omnia perfecte
con-venientia. Dari pleuronecten hypoglossum oculis sinistris
refert Rev. Dnus. Ström Söndmöer I. p. 300. Piscem
nu-perrime vidi Islandicum longitud. circiter 2 ulnar. latitud.
circiter ^ uln. corpore admodum compresso, pinna ventrali
nulla, quantum ex inspectione momentanea judicare licebat.
Ni fallor est Lepturus Artedi sed cauda est pinnata. Inter
collectanea est Societatis scientiarum una cum Onisco
pedi-bus 6. ideoque sub nomine pediculi mihi ab Islando
mon-strabatur, qui tamen eum in humidis terræ habitare referebat.
Foemina hujus ovario erat instructa.

Americanas naturæ gazas colligere jam parat Civium
Hafniensium laudatissiinus et opulentissimus Vir Dnus
Ry-berg, mercator aulæ Regiæ (Hof-Agent) nec ei erit difiicile,
siquidem plurimas sic dictas colonias americanas ipse possidet.
Lignorum pulchram acquisivit collectionem, quorum ramulos
fructificantes jam arcessiri curat.

Favore insigni Mæcenatis mei, Patroni universitatis hujus
Dni Excell: Ottonis de Thott exteras terras visitare ad
studium historia naturalis et oeconomicum excolendum æstate
bono cum Deo aggredior. Mense Augti Lugdunum Batav:
redit ex peregrinatione sua Dnus Pennant, qui me tune
temporis ibidem adesse invitavit literis, ut eum in Angliam
se-quar. Hujus viri tantum favorem renuere haud debeo. Itaque
Angliam deserens summo cum desiderio, volente Deo,
Up-saliarn proficiscar. Interim conatibus meis favorem ap-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 17:57:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b7/0429.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free