Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
465
anno monebatur a quibusdam, vt omnia ad Te mitterentur, quod
certissime optassem. Tune rite determinarentur, quod’nunc
vix obtinebitur.
Herbarium meum nec paruum est. In ordinem illud
redigere ipse nunc incepi et determinatione Tua benignissima
me subleuasti .... 1)
Specimina tantum elegi minima, ne litterae meae pondere
nimio augeantur . . . . 2) Vale, Vir optime, fauereque perge.
An plantas aliquot aut alia naturalia a Dom. Solandro
e mari australi reduci accepisti? Credo taraen eura
praecep-toris benignissimi memorem.
Paucis verbis mihi vt respondeas oro rogoque.
Hafn. die XXVIII Jan. 1773.
(82) Viro generosissimo
Dom. C. a Linné
Equiti splendidissimo,
Archia-tro Regio atque Professori
celeberrimo
s. p. d.
J. C. Fabricius
Gratias, quas debeo, easque maximas ago pro
benignissima TVA informatione de plantis. Diu iam responsum
tu-lissem, plantarumque continuationem misissem, nisi
praepara-tiones pro instante itinere me impediuissent. Praeterea
occasio ad transportandas plantas mihi omnino defuit, nunc
vero secretarium legationis Vestrae rogabo, vt paruum hunc
fasciculum ad TE mittat.
In praecedentibus TVIS litteris de N. 5 quaeris num
folia alterna? at sunt opposita et flos regularis. N. 7. ex
Insulis nostris Americanis.
Addam nunc obseruationes quasdam de plantis in
fasci-culo nouo contentis. Beneuolentia TVA solita, vt spero,
1) Liste over Planter med tilføiede Bemærkninger.
2) Flere Bemærkninger til Sendingen.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>