- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række syvende Bind /
491

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

491

nerape est, quod antea dixi; placuit regi augustissimo hortum
maiorem dono dare Collegio quod Commerciorum caussas agit,
minorem vero cum contentis omnibus, librorum collectione
pulcra, et quae reliqua ad hortum pertinebant, academiae, quae
hortulum qui in regione aedificiorum academicorum situs est,
de novo instruit, aediticia necessaria paruuloque horto
accom-modata exstruit, quaecunque in horto nostro sunt illuc
trans-portabit, et hortum ipsum, muro circumdatum publice vendet.
Itaque paucis destruitur diebus, quod multorum annorum
labore et sudore exstructum est, et horurn omnium autor dici
potest Frisius, qui Professor Botanices hucusque nomine
tan-tum fuit, nunc revera erit. Mihi nil aliud superest, quam
historrae naturali aeternum valedicere, inscio quid de me
tandem fiet.

Ferberus, qui ante aliquod tempus apud nos fuit, accepit
a Fabricio thecam insectis rarioribus nouisque refertam Tibi
e Carolicrona transmittendam; et ab Oedero Florae Danicae
partes quasdam aliaque, quae inter erat Delineatio plantae,
quam Aletrin putas, et cuius capsulam seminalem hisce includo.

Fabricius in itinere oeconomico per Holsatiam et ducatum
Slesvicensem occupatur.

Yale meque omnibus qui mihi fauent commenda. Dabam
Hafn. d. 18. Augusti 1770.

å Monsieur Monsieur de Linné Chevalier, Arehiatre,

Docteur et Professeur en Botanique et Medecine a Upsala
fr. Elseneur

(113) Equiti Illustrissimo a Linné,

Patrono ac Praeceptori suo numquam non
venerando

S. pi. d. ac de nouo gratulatur
anno

J. Zoega.

Nescio, quas TIBI persoluam gratias, quod de me
meis-que fatis tam sollicitus sis; summas certe, quas capere possit
mens gratissima, hisce habeo, dico, persoluo. Hortus certe

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 17:57:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b7/0503.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free