- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Sjette bind /
62

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Ad Porphyrionis in Horatii sermones commentarios
coniecturae YII.

Ad serm. I 1, 37 seq.: et illis utitur ante quaesitis
sapiens. Sapiens absolute dicitur; est enim nomen, non
participium, ut si diceret f quiantenon enim illis sapiens.
Ita locum Guil. Meyerus edit, hoc modo censet emendandum
esse: quia ante hiemem quaesivit, sapiens; non enim illis
sapiens utitur. Quasi vero sic „nomen“ magis fieret sapiens
illud, non participium; et lenior fuerat haec emendandi ratio:
quia ante (id est ante hiemem) non utitur illis, sapiens. Sed
vix putandus est Porphyrio tam vulgarem explicavisse rem,
scriptores latinos adiectivo sapiens saepius uti quam participio
oblitus. Fuitne hoc scholium alteri eique verae lectioni patiens
(cfr. Kelleri Epileg. pag. 424) primo superscriptum, deinde ad
falsum illud sapiens interpretandum adhibitum? Quo facto facile
vel duobus locis irrepsit sapiens. Verum ne sic quidem omnia
recte cohaerere apparet. Haec fere ego suspicor Porphyrionis
fuisse verba: patiens absolute dicitur; est enim nomen, non
participium, ut si diceret: quieta; utitur enim illis sapiens,
id est: plura prudens non conquirit, sicut tu stultus. Quae
optime conveniunt cum ipsius Horatii verbis : cum te neque
fervidus aestus demoveat lucro et q. s. Et vides lectionis
sapiens originem1).

Ad serm. I 1, 68. Porphyrio postquam exposuit cur Tantali
fabulam poeta commemoraverit, hoc addit: sed maiestas
pronuntiatione exprimenda est. Ita ex coniectura scripsi, non venustas

v

aut venusta·, et in optimo codice Monacensi est enesta.
Assurgit sublimitate quadam inopinata in antiqua illa fabula
enarranda ut poetae oratio, sic pronuntiatio legentis. Itaque alter,
ad quem haec dicuntur, ridens inducitur. Venusta omnis seu
poesis seu recitatio debet esse.

Ad serm. 16, 30: certe adulteria sincerissima cupiditate
sectabatur. Immo insincerissima. Neque enim ita dicitur
sincerus, ut sit nudus. Insincerus autem est impurus, incestus;
adulterorum cupiditas voluptasque non est sincera.

Ad serm. I 9, 22: et Viscum et Varium Horatius amicos
habuit; de Visco infra dicetur. Varius tamen de doctissimis
fuit et magnus his temporibus habitus est. Pro tamen ne
dubites autem scribere. Longobardicis certe litteris scripta non
multum inter se differunt aü et tn.

’) [Videndum est, ne in litteris non enim illis sapiens potius haec
scriptura lateat: notatum est in aliis sapiens. Porphyrio se
variam scripturam huius loci vidisse significat. C. G-z.]

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:22 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr6/0076.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free