- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
461

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. XXXIX. De pœna potatorum - Cap. XL. De externis exemplis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XIII.         461

quanto magis si ea consequatur? Et quia aliqua ratio non admittit, vt quis se inebriet,
multominus in exercitu militari, vbi capite, & cerebro, immo ratione turbata,
temulentus ignorat, quem armis invadat, dominum proprium, vel imperterritumMassagethæ duo impalantur.
hostem: ideoque hoc loco inusitata impalationis pœna, duobus Massagethis
infligitur: quia hominem de ebrietate eos irridentem, interemerunt. Nam omniumEbrii.
maxime vino dediti Massagethæ sunt, manu ob id feroces, vt Parthi: nimioGalli.
vino frequenter eporo, sunt ore fœtentes, Galli petulantes, Germani rixantes, GothiGermani.
rebellantes, ac Finni plorantes: & forsitan ebrius quisque omnibus his vitiis deprehensus, Gothi.
vti turpissimus, & sordidissimus est, ita digna pœna meretur affligi. Finni.
Sed hac in parte cum serio non agatur, quomodo puniri debeant ebrii, arces & mœnia
servaturi, ac Principem & totam Reipublicæ summam perdituri: verum qualiterVitia ebriorum.
stupidi, ignavi, garruli, nugaces, qui noctem crapulando vertunt in diem, &
econtra, vt celerius compotationes expediant, sint corripiendi: ne cum dormire,
vel potare, vel silere, vel abire noluerint, ad rixas, & cædes, ac homicidia seSedes cuneata potantis.
converterint: tunc lege sociorum constitutum est, quod illum, vel illos successive colcent
super sedem cuneatam, vt funibus in altum levent, cornu bene magno in manibus
cervisia repleto, sedenti dato, vt celerius ebibat, vel anxie resideat in ea acuataArs bibendi legibus constat.
sede, atque experiatur artem hanc constare legibus ordinatis, & quæ sequuntur in
prodigio ventris, & gulæ. Aurea fuisset lex ista, si dudum in Latio tempore portento
forum voratorum, & potatorum ordinata, servataque fuisset.
illustration placeholder

De externis exemplis.

CAP. XL.

                                        ACCEDIT adhuc alius (teste Sabellico in vita AurelianiiPhagon.
                                        insatiabilis, et portetosus vorator Phagon: item Clodius, &Clodius.
                                        Albinus autore Suetonio. Præterea Firmus, & Bonosus bibax: Albinus voratores.
                                        de quo ( Paulo Vopisco teste ) Aurelianus dixit, Bonosum
                                        natum, non vt viveret, sed vt biberet. Tandem suspensus, Firmus & Bonosus bibax.
                                        dicebatur non homo, sed amphora pendere: quod
                                        & Sabel. lib. VII. Enne. VII. pariter attestatur. ImmoAmphora pendet.
                                        Volater. lib. XXXII. cum sequentibus complurima dicit,
                                        & ante eum Plin. lib. XIIII. cap. XXII. qui testes sunt, Gothi & Germani excellentiores potatores.
Gothos, Germanosque reputari excellentiores potatores, & ideo frequentius cæteris
gentibus inebriari. Sed nec Ovidius hæc ignorasse videtur, dum ait:
Ille mero somnoque gravis, titubare videtur.
Et forte eo vehementius, quo potus ipse calidioribus excitantur incrementis, vt zinzibere, Res contrariæ in vno ventre.
cinnamomo, ac gariophyllis, cum admixtione butyri: quorum omnium
infelicissimus venter expectat seditionem, & cruciatum, solo somno, vel abstinentiaRemedium.
reparandum. Quid autem Beroaldus Commen. V. Tuscu, Quæst. de ebrietateEbrietas Gallorum.
Gallorum commemorat, inter alia sat est vnum adduxisse, quod videlicet, farti, ac sepulti
Baccho, vinum nocturnum edormire non possint, nec orientem solem aliquando, Servi corporis.
nec occidentem contemplari. Et ita qui corpori serviunt, nunquam liberi erunt,
donec e medio subtrahantur, quemadmodum jussu cujusdam Regis Septentrionalis
quidam vorator illico suspensus est, cum diceret se Regibus, & PrincipibusVorator suspensus, quia solus multorum escas absumpsit.
pro spectaculo gratum fore, quod singulo die escam decem
hominum devorare posset, nec laborem honestum
pro vno complere.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0547.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free