- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
465

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. XLIII. De diuersis modis coquendi salis - Cap. XLIIII. De difficultate aduehendi salis in Aquilonaria regna

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XIII.         465

salis, veluti aurum, & argentum e mineris inexhaustis. Vidi etiam, & allocutus
sum puleherrimam ac prudentissimam virginem Hedvigem, optimi Regis SigismundiHedviges pulcherrima virgo.
primi filiam, omnibus prædictis divitiis meliorem, & sublimiori imperio digniorem.
Aurum itaque, argentum, & reliquas res pretiosas cuncti immensurabiliter
arripere cupiunt: sed nemo est, qui non desiderat salem invenire: & merito, quandoSalis sapor necessarius cibis.
isti debet omnis cibus, quod poterit gratissimus æstimari.

De difficultate aduehendi salis in Aquilonaria regna.

CAP. XLIIII.

                                        AT vbi inciderint maritima bella in Balthico mari, vt defectu
                                        salis videantur a hostibus premi posse Septentrionalia
                                        regna, tunc arte quæsita domesticum sal conficiunt, ne ea penuriaSal domesticum fit tempore belli.
                                        suam libertatem subiiciant inimicis. Vt tamen id expeditius,
                                        etiam ad perpetuum lucrum, continue efficerent
                                        incolæ Norlandiæ, id est, Septentrionales, R. D. Io. MagnusIo. Magnus archiepiscopus Vpsalensis, modumi et auxilium præstitit salis conficiendi.
                                        Gothus Archiepiscopus Vpsalensis, charissimus frater
                                        & antecessori meus, alias M. D. XXIII, Hadriani VI.
                                        Pontificis legatus, & demum Electus, evolutis duobus inde
annis, Vpsalensem diœcesim visitaris, propriis suis sumptibus, emptis scilicet
& datis instrumentis vbique sufficientibus, modum & artem ab expertis acceptam,
præcipuis in locis aptioribus incolis communicavit: quibus extunc, & in perpetuum
necessario salis beneficio, quacunque imminente hostilitate, libere & facili labore vti
possent, prout etiam in aliis eius voluminibus, & vita, ac actis, in Vpsalensi
Metropoli ostendetur. Sed inexplebili avaritia quorundam mercatorum RegiæAvaritia destruit quod liberalitas præstat.
civitatis Holmensis, eo compendio quæstum habentium, susurriis interpositis prævalente,
subito in publicam ruinam corruit, quod tam prudenti consilio, & paterna
benignitate, ac insigni liberalitate, ad publicam vtilitatem synceriter fuerat institutum.
Nec minor seditiosorum hæreticorum Lutheranorum livor, & furor affuit:
qui vt scelera propria, rapinasque, & horrenda sacrilegia impunita committerent,
& defenderent, omnibus modis suadebant, & prævalebant, vt pater patriæ
pro bono opere vel lapidaretur, vel in exilium ( prout factum est illico ) extruderetur:
in quo XX. annis exactis, in æterna patria perpetuo consolandus, RomæIo. Magnus Archiepiscopus mortuus Romæ.
M. D. XLIIII. moriens, ad superos est vocatus. Quocirca aliquando adhuc providendum
erit, ne similes, vel forte pejores cives, in Deum contumeliosi, in Principem
tacite rebelles, & in publicam salutem & vtilitatem crudeles, sic propriis inhæreantCives perniciosi evertunt rempub.
commodis, vt successivis annorum curriculis regnicolas tantis
naturæ donis & bonis, in propriis provinciis & domibus.
privent, & divitias astuto commercio partas, ad
regni hostes ( prout sæpe compertum
est) emittant.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0551.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free