Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XXX. De raptu puellæ, & generatione Vlfonis, astutissimi ac fortissimi viri
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
![]() |
NISI Saxo Danorum scriptor, atque reliqui post eum, tot | |
circumstantiis recenserent puellæ raptum, parum referret hujus | |
historiæ meminisse. Attamen quia simile nonnihil apud | |
alios autores ostenditur, indignum non erit, opus naturæ | |
potius admirari, quam temere tantillulum in abditis eius | Op’ naturæ potius admirandium quam convitiandum. |
rebus convitiari, cum & verecundia matrimonii licitis subdatur | |
legibus, non contennendis. Quantum igitur ad raptum | |
puellæ attines, sic vt sequitur, e nova historia charissimi | |
fratris & antecessoris mei, Io. Magni Archiepiscopi Vpsalensis | |
lib. XVIII. e relatione Saxonis accepta, diffusius manifestatur. Ait | Historia puellæ raptaæ. |
enim: Cujusdam patris familias in agro Suetico filiam, liberalis formæ, cum ancillulis | |
lusum egressam, eximiæ granditatis vrsus, deturbatis comitibus compslexus rapuit | |
exceptamque vnguibus præ se leniter ferens, ad notam nemoris latebram deportavit: | |
cujus egregios artus novo genere cupiditatis aggressus, amplectendi magis, quam | |
absumendi studium egit: petitamque laniatui prædam, in vsum nefariæ libidinis vertit. | |
Continuo enim e raptore amator effectus, famem concubitu solvit, ardoremque | Amator e raptore. |
gulæ veneris satietate pensavit. Quoque eam indulgentius aleret, crebris incursionibus | |
vicinum acrius incessabat armentum: nec nisi lautioribus ante vesci solitam, | |
sparsis sanguine dapibus assuefecit: Adeo enim captivæ species efferatam raptoris | |
sævitiam fregit, vt quem sanguinis sui cupidum extimescebat, amoris avidum experiretur: | |
pastumque ab eo perciperet, cui fore protinus alimonia metuebat. Tandem | Vrsus capitur. |
fera a canibus, & retiariis circumventa, ac venabulis occupata, confoditur. Vt ergo | |
duplicis materiæ benigna artifex natura, nuptiarum deformitatem seminis aptitudine | |
coloraret, generationis monstrum vsitato partu edidit, sylvestremque sanguinem | Filius natus. |
humani corporis liniamentis excepit: natoque filio paternum nomen a necessariis | |
imponitur: qui tandem agnita suæ propaginis veritate, a patris interfectoribus | |
funesta exegit supplicia: cujus filius Trugillus Sprachaleg, nihil a paterna virtute | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>