|
VISVM est autori in libro De naturis rerum asserere,quod |
halec est piscis marinus, admodum parvus in Occiduo mari, |
quod mediterraneum est inter Britanniam & Germaniam. |
Cumque vnumquodque fere genus piscium marinorum habeat |
suum tempus , quo sit bonum & delectabile , hoc ab | Halec quo tempore bonum. |
Augusto ad finem Octobris copiam sui præbet : gratique saporis |
tum temporis esse , cunctis qui eo vescuntur, notum |
relinquitur . Recenter captus, delicatior videtur: salsus autem | Sapor salsus durabilior. |
in vsus hominum vltra quam alii pisces (præter salmones ) |
integer durare potest . Omnium fere piscium solus aqua vivit , quod Albertus |
lib. XXIIII. De animal. negat. Ductus extra aquam statim expirat , nulla mora |
inter aëris contactum & eius expirationem, quando aqua extrahitur,visa.Oculi eius |
instar luminis noctu lucent in mari: immo quod magis est,hujus piscis maximo motu , |
& reflexu vasti sui agminis , quasi fulgura & coruscationes per æquora excitata |
apparent , fulgura halecis communiter nuncupata. Vbicunque super aquas in mari | Fulgura halecis. |
lumen videt, gregatim adnatat , & hoc astu ad retia statis temporibus allicitur,quasi |
paratus ad capiendum,vt jussu Dei ( qui dat escam in tempore opportuno) ad vsum |
& nutrimentum infinitorum hominum rapiatur . Hyberno tempore in abdito maris |
ad consuetum terminum , vsque dum capiatur , se abscondit. Appropinquat etiam | Halec accedit littora. |
littoribus propter contemplandos ignes copiosos,ante tentoria mercatorum accensos, |
veluti in militaribus castris . Est & halec longitudine vnius palmæ in mari Bothnico |
versus Thornam , quod non minus quam ante dictum, gratissimi est saporis | Halec parvuum, sed grati saporis in Bothnico mari. |
& nutrimenti : atque hoc fere omni tempore capitur , maxime in æstate & autumno, |
ac hyeme sub glacie. Tanta etiam (referente Alberto in lib.De animal.) multitudine |
post æquinoctium autumnale capitur,quod funes retium scindere oporteat.Hic |
piscis non habet intestinum nisi jejunum, et ideo in ventre eius nihil invenitur: tamen |
propter hoc sola aqua haud vivit, quemadmodum superius notantum est . In hoc genere |
piscium fœminæ vulgi æstimatione carius emuntur,quia ova earum stomachum | Fœminæ halecis carius comparantur. |
satiant , dum stato tempore a piscibus veniet abstinendum : quod & similiter aliorum |
piscium ova , vt salmonum, & quos Gothi siick vocant,faciunt. Denique mas |
& fœmina eandem afferunt vtilitatem, sale, sole, & vento siccati , tanquam paratior |
esca ad præsentissimum vsum . De halece Schoningiæ Celtes loquitur : | Celtes. |
Oceanum Codanumque videns , vbi Scandia dives |
Haleces totum mittit piscosa per orbem. |
|
|