- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
756

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XXVII. De Porco monstroso Oceani Germanici

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XXI.         755

& priste dictum est) aliquando fluctus haustos ita eructat, quod alluvie nimbosa
plerumque classem navigantium deprimat: & cum in mari tempestas oritur, se super
fluctus attollit, vt in his commotionibus, ac turbinibus naves mergat. ArenasCetus arenas in dorso fovet.
aliquando dorso sustoliit, in quibus ingruente tempestate (vt libro De nat. rerum habetur )
nautæ, terram se invenisse gaudentes, anchoris demissis falsa firmitate quiescunr, Ignes in dorso ceti accenduntur.
ac ignes accensos belua sentiens, subito commota se in aquas mergit, hominesque
cum navibus nisi anchoræ rumpantur, in profundum attrahit. Quod vero navigantibus
terra apparet cetorum ac balenarum immensitas, Ambrosius in Hexame. lib. V. Ambrosius.
cap. XI. fidem facit. Dicit enim: Cetus est piscis infinitæ magnitudinis, qui si quando
supernatat fluctibus, annatare insulam putes, montes altissimos summis ad cœlum
verticibus eminere: qui non in acta, nec in littoribus, sed in Atlantici maris profundoCeti vbi frequentius morantur.
fertur videri, vt eius conspectu nautæ a navigandi in illis locis præsumptione revocentur,
nec secreta elementotum adire supremæ terrore mortis vsurpent. Idem eod.
lib. cap. X. Cete illa immensa genera piscium, æqualia montibus corpora. Et pauloCet’ grandis montibus adæquatur.
ante: Vltra terminos orbis terrarum mare norunt, quod nullæ interpolent insulæ,
nec terra aliqua interiaceat, vel vlterius sit posita. Illic igitur, vbi diffusum late mare
omnem spectandi vsum, vtilitatis gratia navigandi intercludat audaciam, condere seCeti patrium solum diligunt.
feruntur. Deinde: Habent suas regiones & habitacula distributa, manent in his inoffenso
vicinorum limite, nec vago transitu mutationes quærunt locorum, sed tanquam patriumHerba in dorso draconum nascitur.
solum diligunt, & in his immorari dulce arbitrantur. Hæc Ambrosius. Meminit
& Strabo lib. XVI. in verbo Dracones magni, quod super eorum dorso in Libya
herba innascatur

Adhuc de magnitudine eiusdem Ceti.


CAP. XXVI.

                                        IN ceto (vt autor est Iorath ) magis terrestris, quam aqueaCetus in dorso radices, frutices, & arbusta fovet.
                                        dominatur natura: quando enim senescit, radices, frutices,
                                        & arbusta super se colligit, quæ crescunt super ipsum, &
                                        multiplicantur. Vnde beatus Hieronymus inquit, cetos &
                                        testudines tanta magnitudine eminere, vt navigiis anchorarumHieronymus.
                                        stationem capiendis instar insularum sufficiant. Confirmat
                                        etiam hoc præsens propositum divi Brendani BritanniæBrendanus 7. annis in mari peregrinatus est.
                                        Pontificis marina peregrinatio in septennium vsque
                                        deduda, atque in catalogo Sanctorum commemorata, quod
videlicet ipse cum suis sociis piscem ingentem, nomine Iasonem, invenerit: in quem, Iason piscis ingens.
insulam eum esse sibi persuadentes, descenderunt, ignemque accenderunt: dumque piscem
se movere sentirent, ad navim repentem fugiendo vix vitam illo se continuo mergente Pisces jussu Brendani cantando Deum laudant.
seruarunt. Præterea jussa Brendani pisces super vndas se levarunt, voceque tonante
Deum laudaverunt. Verum ne temerario judicio cujusuis talia tanquam vero haud
similia refutentur, attendere ad Platonem oportet dicentem, Non esse a nobis calumnianadaPlato veneratur scripta sacrorum delubrorum.
quæ libris sacrorum delubrorum conscripta referunt: prout Alber. lib. XXIII.
de phœnice ave Arabiæ allegat. Cetus non comedit vt alii pisces, manducando scilicet,
cibumque dentibus comminuendo: sed tantummodo glutiendo intra ventriculumCetus pisces saltem glutit.
pisces immittit. Habet enim oris meatus strictos ad pisces abglutiendos, quos odorifero
anhelitu attractos devorat, & in ventrem mittit. Habet insuper in gutture quandamStrabo.
pellem membranæ similem, quæ multis meatibus perforata, non finit quicquam, Cetus a mari ejectus 50. cubitorum.
nisi minutum, ingredi ventrem. Meminit demum Strabo lib. XVI. Eratosthenem tradere,
se vidisse cetum in littus de mari eiectum centum & quinquaginta cubitorum
longitudine. Estque notatum, quod quando cetus, seu balena ludit super aquas, gravissimas Ceti lusus tempestatem præsagit.
indicat advenire tempestates.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0842.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free