- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
260

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Symbolic critioe ad Valcrium Maximum.

Scripsit ]}f. C. Gertz.

"Valerii Maximi libros quum initio huius anni perlegerem,
etiam post Halmii operam, cuius tum exemplo solo utebar, multa
reliqua esse videbam, quae coniecturae auxilio (nam ex liliris
manu scriptis nihil ultra subsidii exspectandum esse videlur)
sananda essent, et ipse subinde in corruptis locis resistens
veram scripturam invenire studebam. Quae tum breviter
anno-taveram, ea nunc, quum casu ad hunc scriptorem rursus
dela-tus essem, uberiore disputatione tractare et cum studiorum
me-orum sociis communicare constitui, veniam tironi scriptori dari
solitam mihi quoque datum iri sperans, sicubi erraverim. In
hoc opusculo elaborando etiam Torrenii, Uell’rechtii, Kempfii
editionlbus usus sum, sicut iis quoque Adversariorum criticorum
partibus, quibus Madvigius, clarissiinus magister meus, Valerium
tractavit, eins beneflcio mihi uti licuit, l&’tatusque maxime
sum, quod pluribus locis mihi idem, quod illi, in mentem
ve-nisse videbam (velut ad I, I, 8; 8 Ext. 18; II, 1, 7; IV, 1, 12;

8, I; VII, 2, Ext. 10; VIII, 7 prooem.; 9, Ext. 2; 15 procem.;
IX, 2 Ext. 2). Aliis locis ex Torrenii notis antiquos editores
idem, quod ego quoque conieceram, invenisse vidi; sed liaec ab
opusculo meo prorsus removenda esse eo minus putavi, quo
mihi indignius recentissimi editores ea plane praeterisse visi
sunt; quare, quae huius generis habni, in notis plerumque
po-sui. His verbis libellus meus iis, qui legent, commendatus sit.

Lib. I, 1, 4: Consimili ratione P. Cloelius Siculus,
M. Cornelius Cethegus, C. Claudius propter exta
par u in curióse ad mot a flaminio ahire iussi sunt c o
-actiqtie etiain. Sic in optimo codice I! (Bernensiilocus
scribi-tur, plane omissis verbis sex: deorum immortalium variis
temporibus bellisque diversis, quae in deterioribus
codi-cibus ex duobus interpretamenlis in archelypi margine adscriptis
in textum verborum Valerii irrepserunt et ab omnibus editoribus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0272.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free