- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
263

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

pro us us scribentis Madvigius Advers. crit. vol. Il, p. 315 recte
impugnavit. Ipse consentaneo usu scribi vult, ut pro obiecto
verbi transtulisse intelligantur osteDta, quod non intelligo.
Ulraque conjectura conflata verum inveniri puto, sic enim
scri-bendum censeo: non consentaneo usu visum
transtulisse. Lipsii explicationem apud Torrenium expositam sequor.

Ibd. 7, 1: Sed quoniam divitias Midæ disertumque
I’Iatonis somnum attigi. Orationis conciunitas postulat, ut
sic scribatur: sed quoniam divitem Midæ disertumque
Platonis somnum attigi. In his dives somnus, disertus
somnus, quod signiflcare debet somnum futur as divitias, futur am
eloquentiam indicantem, affeclato loquendi genere nec tamen
in-digno Valerio dictum est. Error inde ccepit, quod divite Midæ
scriptum est.

Ibd. Ext. 4 de Crœso filii mortem somnio sibi denuntiatam
avertere studente sic scribitur: Quicquid ad evitandam
de-nu n t i a t æ cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex
parte patria cura cessavit avertere. Ilanc scripturam
Perizonius, quod in hoc viro maximo opere miror, inepte ita
defendere studuit, ut bellum, venationem, comites gladiis cinctos,
similia ea esse diceret, quæ ad evitandam mortem pertinerent,
id est, quibus mors, quæ evitanda esset, arcessi posset.
Pro-digii sane similem enarrationem ! Vorstius rectissime
vulga-tam scripturam impugnavit ; nam "ipsa», inquit, «denuntiatæ cladis
acerbitas avertenda utique fuit, verum quod ad earn evitandam
pertinebat, id non avertendum, sed potius onmi modo
amplec-tendum fuit.» Sed quod legendum coniecit i n te r m i 11 e re, in
eo erravit. Scribendum enim simpliciter est advertere, id est,
anùnadvertere’, nam ita iam Vcrgilius, posteriore tempore
Pli-nius, Tacitus aliique scriptores locuti sunt. *)

Ibd. 8, 12 : | A viola) qui . . . . mort u us creditus, quum
aliquamdiu humi iacuisset, elatus cet. Nequehumised
iD lecto corpus defunct! iacebat, neque humi iacuisset recte
respondet elatus, quod sequitur. Siue dubio scribendum est
domi.

*) Ibd. 8 proœm. in his: quæ . . . merito miracula vocentur, olim
indicativum vocantur, ut etiam Pighius scribi volebat, solum verum
esse pulabam. Nunc ab errore me revoco; vocentur = liyoir ’&v.
Cfr. Quint. IX, 4, 32 et S3. Ibd. (S) 2 Ilalmius scripturam, quam ex
margine codicis B altert, recipere debuil, ut ita scriberet: quem
Epidau-rii... venerati fuerant (= venerati erant), non fuerunt, quod
per-fectum pravum est.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0275.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free