- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
275

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Kempfius <le loco corrigendo plane desperavit; Halmius reliqua
co-dicis 15 scriptura servata in uno Fcertschium secutus verbo, quod
est breviter, uncis includendo medicinain non multum
proficien-tem scripturae attulit, quum gravia superent menda, máxime in
pro-nomine utrumque, quod intelligi nullo modo poterit; praeterea
breviter adverbium subdilicium esse vis credas. Prima huius
scriptura? difficultas in adverbio breviter sita est, quod tantum ad
alterum ex praecedentibus adiectivis pertinere potest; neque
enim quia magnae, sed quia permulla; sunt, res breviter
com-memorandae sunt, quin imo, quia magnae sunt, copiose
corame-morandte erant. Ofl’endit etiam in prima sententia pcrmulta
pro solo multa positum. Deinde vitium in pronomine
utrumque est; quo enim hoc referatur queenamve haec duo siut, quae
significantur, ex verbis, ut nunc leguntur, non apparet. Hoc
tamen elucet, alterum contineri his verbis: (per)multa
breviter dicere, ut alterum huic respondeus banc fere sententiam
habere debere videatur: magna copiose et abivndanter dicere.
Mendum porro in eo est, quod ha;c: infinitis personis
rebusque nimis nude posita sunt, quum adiectivuin aliquod
requiratur harum rerum personarumque qualitatem significans;
dicendum enim est, non inodo infinitas sed etiam claras eas
esse, qua de re máxime agitur. Denique dativus claritate
excellentibus viris molestus est, maximeque ofiendit
ver-bum, quod est viris, quum personis rebusque
sequa-tur. Eas difficultates, quas primas nominavi, tollendas esse
puto lacuna, quae ex codicis B vestigiis decem fere litterarum
spatium comprehendisse videtur, alio modo expleta; sic enim
scribi velim: Sed quum magna abundanter, multa
breviter dicenda sint, . . . (sermo) . . . utrumque
praestare (non potuit). Quum narratio propter rerum
magnitudinem copiosa et abundans esse velit, eadem autem
propter rerum multitudinem brevitatem postulet, scriptor
utrumque, et copiositatem et brevitatem, praestare non potest,
ideoque Valerius, ut postea signiflcat, alterum, breviter scilicet
multa narrandi rationem, eligit. Simili ratione ceteris quoque
dilficultatibus loci medendum esse censeo; nam hoc modo
ar-chetypi lacunas rectius expleriputo: claritate excellentibus
numeroque infinitis personis rebusque circumfusus
utrumque praestare non potui. Incerta, quae supplevi,
esse fateor; sed rectatn tamen veri inveniendi (si umquam
invenietur) viam me ingressum esse puto. Quum enim in

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0287.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free