- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
293

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

tentia particulam quidem adiecturum fuisse credo. Sed proprie
ablativus absolnlus ad verbum e dixit trahendus est; ita aulem
et punctum perverse ponitur, et particula etsi, quae sequenti
tarnen respondeat, desideratur. Qua addita multo melius
omnia cohaerebunt sic scripta: captis . . . Syracusis
Marcellus etsi machinationibus eius . . .. victoriam suam
inhibitam senserat, eximia tamen bominis
pruden-tia delectatus.....edixit.

Ibd. 8, 2: Scaevola autem, ***** remissionis
eo-rum certissimus testis. Sic in B codice locus scriptus est,
servata lacuna. Codices deteriores earn infeliciter, lit
Peri-zonius ostendit, verbo quietse expletam babent. Si vere
lacuna alicuius vocis defectum significat, de quo dubitari potest,
quum plane nihil desideretur, fortasse his verbis quietis et
ap-tissime expleri potest; nam qua Kempfius (praedictse) et
Hal-miu« (qui erat) temptarunt, nimis languent. Quies et remissio
a Cicerone componunlur pro Cael. 17, 39.

Ibd. 11, list. 3: praeter cetera . . . perfectissimas
artis in eo (Volcano Alcamenis) praecurrentia indicia.
Quo sensu accipiendum est verbum, quod est prsecurrentia?
Nihil aliud significare posse videtur quam egregia vel prcestantia,
nisi plane novam significationem, quam non novi, habere
pu-tatur; sed si prcestantia interpretannir, inepte hoc adiectivum
cum substantivo indicia coniungitur, idque magis etiam post
perfectissimae ad artis recte relatum. Scribendum sine
dubio est occur r entia, nisi forte Valerius procarrentia eodem
sensu dicere potuit, cuius usus nullum aliud exemplum habeo.
Paulo post scriptura B codicis servanda est: ita tamqnam
certam . .. notam .. . significans; Kempfius earn recte
defendit.1)

Ibd. 14, 4: Et quantus postea, ne minimum quidem
gloriae vestigium contempsit. Uanc codicum scripturam
Kempfius ita defendi posse putat, ut ante relativum
demonstra-tivum tantus intelligatur; sed ita Valerius certe non quantus,
sed aut tantus aut qui tantus scripsisset, et praeterea
particula et offendit, pro qua expectandum potius ita erat.
Peri-zonius non recte quant us quant us scribendum esse censuit,
hoc idem, quod quantuscumque, esse ratus. Equidem simpli-

*) Ibd. 11, 2 ex Paride sine tlubio scribendum est: At (pro et) is:
*ec-quid scis illas nondum prater isse?»

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0305.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free