- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
30

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

37, II scribendumne interim et II o man o (sicut Sam- •
nitibus)?

39, 6 ego malim ex Puteani coni, nervos exsectos
(antique exectos) quam ex Gebhardi electos, quod verbum apte
de herbis, stirpibus, sim. dicitur («udluge»); de nervis aptissimum
est exsecare (éxiéfivnv).

40, 1 fortasse cum Gron. scribendum ubi ventum et.
Cfr. ann. ad X, 17, 8.

41, 4 defendo ubi («naar»); cfr. 39, 14, VIII, 34, 9, XXV,

38, 4, alia non pauca.

Liber VIII.

6, II scribendumne in somno? cfr. Alt. apud Cic. de
l)ivin. I, 44; Liv. ipse supra: in quiete — visa, II, 36, 4 in
somnis, II, 36, 6 somno, ubi fortasse in excidit post -ies;
somnio v. in somnio visus non memini dictum.

6, IS scr. collegaeque in iisdem praesidiis—
permixti; in non addito, compares collegaeque iisdem
praesidiis (dativ.) falso esset quarta pars inter se permixtorum.

7, 15 dubito nonnihil de quandoque pro
quandoquidem (ut est VIII, 33, 7, alibi) posito; Cic. Verr. III, 187,
pro Caec. 54 quandoque, si verum est, sic positum est
antiquo formularum sermone, ut Liv. IX, 10, 9. Nostro loco
-idem facile excidit ante i n q.

7, 21 scr. tam libero —, ut; tum male abundat post
repente.

8, 10 notandum haud secus quain = h. s. q. si, ut
tamquam = t. si.

8, 11 scr. increbruit; cfr. VII, 12, 7.

9, 10 Li\ius vix scripsit caelo missus, sed aut de (e)
caelo missus (V, 8, 10 de caelo demissos) aut caelo
demissus, ut V, 54, 7; cfr. I, 16, 6: caelo delapsus. Cfr.
ann. ad XXII, I, 9.

10, 4 vide ne Livius scripserit mortem occumbentis
(»erindrende, hvorledes Consulen faldl»; cfr. memini consulem
mortem occumbere); de participio breviter sic posito cfr.
loci a Siesbyeo mecum communicati: III, 43, 6 abeuntium
= qui abissent, Cic. Finn. V, 3 venientis et requirentis,
pro Deiot. 20 intuentium atque admiranti um. Occubare
morte poetis relinquendum esse videtur.

10, 13 notandum: Vulcano arma sive cui alii divo

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0044.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free