- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
171

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

gerent et suo quoque iudicio comprobata edeuda remitterent, —
a me peteret, ut sat longo temporis intervallo denuo sibi
aliquid traderem tali modo edendum, ei petenti deesse nolui.
Circumspicienti vero quænam in schedis luce satis digna
haberem, visum est, quae ego plus quam viginti abhinc annos
de locis in Horatii epistolarum libro primo difficilioribus latinis
scholis commentatus essem, ex iis pauca quaedam hoc tempore
excerpere et, mutata plerumque orationis forma, pro specimine
in medium proferre. Videbam enim, etiam in recentissimis Horatii
interpretum curis etiamnum de multis hujus libri locis
dissentiri, in haud paucis inveteratos etiamnum errores propagari.
Saepe mirari subiit, quonam tandem fato acciderit, ut nimia
Horatii interpretum multitudo plus haud raro recto ejus
intellectui obfuerit quam profuerit. Si uni alterive loco obscuriori
lucem reddere, inveteratum aliquem errorem expellere mihi
fortasse contigerit, operae pretium fecisse mihi videbor. De
consensu in talibus locis conflando facile desperandum esse bene
sentio. Sed si qui ex iis, qui mecum Horatium, auctorem
dulcissimum, in deliciis habent, haud pauca credant adhuc in hoc
Horatii libro prave et inepte explicari, haud paucos interpretum
errores adhuc ferri, ii velim has meas qualescumque curas boni
consulant. Neque tamen fieri potest, quin verear, ne plerisque,
quos Horatianae interpretationis fere iam omnis pertaesum sit,
haec mea quoque «repetitam cramben» sapere videantur.

Hor. Epp. 1, 2, 34 Atqui si noles sanus, curres hydropicus.
De hoc loco, interpretum curis vexatissimo, quam potero,
brevissime absolvam. In vulgata orationis forma, quam supra
apposui, ad prius membrum, si locus sanus est, unum recte ex
sequenti supplent Infinitivum: currere (cf. Madv. gr. g 478 Adn. 2,
nbi hoc exemplum ponitur omissi in enuntiato secundario
infinitivi ex finito verbo sequentis orationis intelligendi). De ipsa
vero loci sanitate accuratius quaerendum est.

Horatius, adnectens ad repetitam Odysseae lectionem
Penelopae sponsis et Phaeacum inerti et luxuriosae iuuentuti sui
temporis homines (iuuenes praesertim) assimilat, quorum desidiam
increpat, quod non de somno sponte detrahentes honestis (ethicae)
studiis animum in tempore intendant et ad virtutem excolant
formentque, quo pravos affectus excludant et vitiis animique
perturbationibus obviam eant; quod ni facient, ipsis illis affectibus
somnus iis eripietur et iam vigiles iis torquebuntur. Ut illud
ergo faciant, initio cohortatur exemplo opposito latronum ad

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0185.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free