- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
180

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

verba tali modo iuucta sano sensu carcre et aliter iungenda esse,
ut rectus sensus prodeat. Et tollitur quidem omnis loci
intelli-gendi difficultas, si modo male ad coit, nequiquam ad sarta
retulerimus; vulnus enim, quod male coit (i. e. ut in illo Plinii
loco Epp. 2, 1, 6 «coxa tracta male coiit», non coit, sicut male
saepius negationem indicat), id sane nequiquam (d: frustra)
sartum est. At enim ordo verborum a simplici ratione sic
nimium immutatus est et tali vocabulorum nexui obstat. Audio:
sed ipse verborum ordo in poetis saepe liberrimus est et metro
sæpissime audiens; et observatum velim, verba, quibus Horatius
usus est, per metrum non licere ullo alio ordine ponere; et
addiderim in illo ordine nihil ambigui esse ideo, quod nemini
Romano lectori nequiquam coit iungere in mentem venire
posst.e

Utut est, imago in hoc loco male intellecta ipsam rem,
quae illa imagine illustranda erat, obscurare tameu non plane
potuit. Sed in iis, quae sequuntur ad finem usque, plerique
editores et interpretes (Orellius, Obbarius, Schmidius, Uauptius,
Ivruegerus) aliquantum magis a vero verborum Horatii sensu
aberrarunt; haec omnia enim unius enuntiati tenore
comprehendentes, omnia in unius orationis complexum iungentes, ad
grammaticam verborum et enuntiatorum rationem non
attenderunt, neque, quae vera sit verborum quaeve enuntiatorum
sen-tentiarumve inter se relatio, curarunt aut explicarunt. Taedet
sane ineptissimam Orellii explicationem, totius sententiae
implicationem verius dicendam, accuratius excutere, quam Duntzeri
saniori, quamquam non satis accurutæ neque in singulis satis
demonstrat#, opposuit; pro exemplo tameu plenius eam
refellere conabor. Toti loco hæc praemisit: At vos &e. «Cum magis
timeat, ne etiam nunc inter se discordes sint, graviter eos
castigat et adhortatur ad reconciliationem gratiae hac allocutione
At &c.» quae sane haud absurde sonant, modo cetera iis
congruerent et ex singulis talem sensum extricasset. Sed priora
illa [seu-seuferos) nihil iam curans, hoc per brachylogiam (?)
dici contendit: «Ubicunque nunc (!) vivitis vos, quos minime
decet fraternae amicitiae foedus dissolvere, hoc scitote me,
qui vos ambos aeque diligo, unanimem (?) vestrum reditum
exoptare et laeto sacrificio celebraturum esse; quo circa eliam mea
causa in gratiam inter vos redire, uti spero, maturabitis.
Haud sane uecesse erit omnia siugula, qme in hac paraphrasi
falsa sunt et sensu carent, cum pulvisculo excutere; quædam

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0194.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free