- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
183

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

ad finem epistolae comprehenderunt, particulam at æque ac
pronomen vos initium facere enuntiati alicujus primarii. Ubi
ergo illud est? Sane in illorum interpretationibus noti apparet.
Est vero, quamquam non additur verbum substantivum, non
dubie, quod infra sequitur: indigni fraternum rumpere foedus,
cujus praedicati subiectum est illud in initio præmissum
pronomen vos, huic enuntiato prorsus necessarium, cuin in
ubicunque vivitis prorsus ex abundanti adderetur.

Nulla facile frequentior est breviloquentia, quam omissio
verbi substantivi indicativo praesentis temporis modo in
adiec-tivo praedicato (cf. Madv. g 479 a), inprimis post gravissimam
illam adversativam particulam at, quam, cum est indignantis vel
acriter increpantis et monentis, sequitur aut imperativus aut
interrogatio aut declarativa, ut hoc loco, exclamatio.

Huic ergo enuntiato primario (At vos — indigni) recte
interseruntur duo illa inferioris ordinis enuntiata, quæ tali
concessiva vi, quam supra exposui, referuntur ad sequens praedicatum:
indigni. Neque vero vis ipsius adversativae particulae at in illis
explicationibus, quæ feruntur, usquam apparet. Iam supra monui
in altero illius interrogationis membro: an - rescinditur, particula
an, ut sæpe, ipsius interrogantis vel opinionem vel suspicionem
induci. Satis manifestum talis particulae an significationis
exemplum adest in luuen. sat. X vv. 98—lOi «hujus qui trahitur
praetextam sumere mavis, an Fidenarum — esse potestas — et
vasa minora frangere paunosus vacuis ædilis Ulubris? ergo
quid optandum foret ignorasse fateris Sejanum»; ergo i. e. cum
hoc posterius affirmes, mihi assentiaris — ipse fatearis &c. In
illo primario enuntiato: At vos indigni (sc. estis) vos ergo
Nominativus est; et idem pronomen Accusativo casu intelligendum
est in sequenti inferioris ordinis enuntiato (seu-seu) pro obiecto
verbi vexat et ad eum intellectum Accusativum refertur Appositio,
quæ sequitur, feros. Mirari vero saue licet illos omnes
interpretes et editores, qui bæc omnia unius enuntiati forma et
tenore complectuntur, non vidisse sequens adiectivum (indigni),
quod ex eorum constructione æque atque illud feros appositum
est obiecti, soloece sic nominativo efferri, cum tamen, sicuti
feros, ita dici quoque opus esset: indignos’, nam nullo sensu
ad relativi enuntiati verbum referri posse (ubicunque vivitis
tau-quam in digni \ ?j, id cuivis facile apparet. Haec ergo exit hujus
loci sententia: «At, quidquid vestrum fecit discidium, ubicunque
locorum vivitis (i. e. sive una estis sive loco divisi sive a mu-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0197.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free