- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
192

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

alterius auctoris sententiam vel in minimis exprimentem, si illa
quasi tralaticia sentenLia, iam proverbiali, ut videtur, usus sit.
Restituto vero versus 5 sensu, qui vero sermonis U6U nititur,
videamus ergo, quam apte in Horatio procedat sententiarum
nexus. Ita ergo loquitur Horatius: «Si recte frueris iis rebus,
quarum usus suppetit» (i. e. quæ ad usum suppetunt; non
loquitur de solis humanæ naturae necessitatibus, sed de iis
«quibus humana sibi doleat natura negatis» ut est in Sat. I, I, 7o|
•’nihil ei, quod iam habes, tnajus addere potest summa copia,
neque pauper es» (nam, ut est in Sat. I, 1, 45 sq.: «milia frumenti
tua area triverit centum, non tuus hoc (derfor) capiet venter
plus ac meus» et ibidem v. 49—51 «dic, quid referat iutra
na-turæ fines viventi iugera centum an mille aret»), «et cui nil
deest ad liberum usum ac licitam voluptatem, vere nil amplius
accrescet ex summis divitiis, neque is pauper est». Eius enim,
quod iam dicitur v. 2—3 si recte f rueris — donari possit tibi
uberiorem epexegesin habent vss. 5 — 6 eadem orationis forma.
Sequitur iam ejus sententia; aperta oppositio v. 7—8 (quæ
e\anescit, saltem prorsus obscuratur, intrusa illa de bona
valetudine interpretatione): «si (sin) forte (in medio positorum — 3:
quorum liber usus est, ut recte Or.; falso Diintzer: «der gewohnlichsteu
Speisen» —• abstemius) ne illis quidem, quæ ad usum et fructuui
præsto sunt, recte frueris, si genium defraudaris, ei nunquam
indulgens, idem vitæ genus, etiamsi inunderis aureo fortunae
rivo, sequeris» (ergo: sponte pro paupere eris, neque id veræ
paupertati attribuendum est, neque sic est, cur de paupertate
queraris). Hac sententiarum oppositione optime explicatur prior
ilia sententia: pauper non est, cui rerum suppetit usus. Veram
saltem interpretandi viam ingressi sunt scholiastæ, Porphyrion
et vetus commentator Cruquii, ita locum explicantes: «si veniri
bene»: vi præsto est cibus atque potio; «si lateri» o: si non
desunt vestimenta de die nec stragula dormienti; «si pedibus*
o: si non desunt calceamenta et caballi (T), fere ut Coraes illos
Solonis versus, nisi quod videntur magis iucunditatis materiam
quam sensum respexisse. Id saltem recte viderunt non de
valetudine Inec dici, et tam prope accedunt ad illam rationem,
qua Coraes versus illos graecos, hujus Horatii loci, ut conceditur,
archetypum, interpretatur, ut crederes fere, illis auctorem græcuui,
quauquam non memorant, nolum fuisse et in ipsa
interpretatione obversatum. Ex sequentibus Horatii interpretibus præler

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0206.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free