- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
288

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

6, 2 notandum hoc: an — esset, confusis, i. e.
incertis, an (»om ikke») — esset.

6, 3 scr. hostile nihil; v. ad XXIII, 43, 13. — Ibd.
notandum est, Livium hoc loco dixisse agmen de parte equitum,
quae cum ipso Scipione ad hostium castra advenisset, non pro
acie; v. 5, 3: agmen explicaverunt. Cfr. ann. ad VIII,
30, 6.

9, 7 comma post quippe ponendum.

9, 12 retinendum ex P. possit post abest, non aberat.
Vel sine codicis auctoritate scribendum fuit possit; an Livii
quoque temporibus conspici locus et praebere conspectui mare
non potuit?

10, 3, ubi in cod. est a p p ul s a ead m uris, vide, ne
Livius, ut solet, scripserit ad muros.

10, 14 hoc levia ipsa navigia glossema est, primo in
margine adscriptum ad causam indicandam, cur speculatoriae
naves obrutae sint magnitudine rostratarum, deinde, ut alia, in
textum receptum et per ac annexum.

10, Iti sine dubio aliquid latet in scriptura codicis P.
uo-cat milex; unde enim illud mil? Vocant milites (cfr. § 9|
mihi non satisfacit.

10, 20 ego ex Madv. coni.: fuit et (cfr. 12, 4); ex fuitel
ortum est fu et, tum set (/ pro/).

12, 10, si vera scriptura est, fugae genitivus est, pro eo
positus, quod est ad fugam, ut 35, 7 est receptum fugae;
sed vide, ne Livius scripserit ne qui fugae pateret exitus,
ut fugae dativus sit (cfr. XXVII, 18, 20), quoi autem ex qui
accommodatum ad fugae.

13, 2 comma post gentis delendum.

15, 8 me quidem offendit impavide, ut quod post
ferocius et nullo trepidationis signo dato prorsus abundet.
Adscribi potuit ad haec ipsa verba explicanda.

15, 14 retinenda liiit scriptura cod. mollitur; v. ann. ad
XXI, 25, 9.

17, 13 sine dubio scr. tunicas (duas and. ex duo); neque
enim, ut fibulae, sic tunicae, appendix sagulorum fuit; cfr. arma
cum loricis. Nec mirum, si librarius accusativum
accommodavit ad ablativos. — Ibidem comma post loricis delendum,
ut ex bina ad tabernacula audiatur duo.

17, 14. Locus hic et XXXV, 23, II spectacula significare

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0302.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free