- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
295

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

duplicat (eam, quod facillime ex acies auditur). De - um
pro - o scripto cfr. ann. ad I, 7, 9.

10, 8 scribendumne, ut olim edebatur, si Valerio quis
credat—? Etsi enim saepissime si qui dicitur, nullius tamen
memini loci, ubi inleriecto inter coniunctionem et pronomen alio
verbo brevior forma posita sit.

12, 9 ego cum Madv. in Emm.: adversus victos
mitissimum quemque f animum maximum habere. In
Madvigii coni, animi maximi haberi offendit me ordo verborum;
Livius, opinor, dixisset maximi animi haberi; ne mihi
quidem probatur altera Madv. coni, animum maximum
haberi. Scripsitne Livius animum maxime decere, ut hoc
respondeat ei, quod praecedit, concurri debere? Ex decere
oriri potuit de re, omisso ce post de, tum habere; de beld
confusis vid. ann. ad XXI, 60, 4.

13, l scr. cum edd. vett. consilio; cfr. 12, 1 consilium,

12, 3 quos — communicaret pacis consilia.

18, 12 Madv. coni, quippe probo; pro quippe scriptum
est quipe, tum -pe omissum ante te-.

24, 8 item Madv. coni, eo anno denuo mihi probatur;
omisso anno post eo ex denuo factum est die.

27, 4 scr. iis fornicibus.

27, 6 scr. crederet; v. ad VIII, 19, 3.

28, 8 scr. ex cod. argumentatus (scii, est); v. ad XXI,

25, 9; sequitur fidem — fecit, non facit.

32, 10 Livius, opinor, sic scripsit: ut nullius nec
animus nec oculi intenti spectaculo essent. Nemo habet
animum, non animos. Librarius sive aberravit sive
accommodavit ad oculi intenti.

36, 3 comma, non semicolon, post fuerant poni debuit.
(1) Multi occisi, multi capti; ex his (captis) alios
crucibus affixit, alios dominis restituit.)

41, 7, si in cod. Mog. sic fuit: Multae fractae, multae
naves eiectae, ferri fortasse potest; vis sententiae inest in
multae; cfr. ann. ad XXVIII, 2, 15 de verbis, quae graviorem
vim nullam habeant, sic interpositis.

44, 4 comma post bellum, non post movisset, ponendum.

45, 1 ego malim scribere j tum qui; nam, ut tum
aberrando ex tam fieri potuit, ita Livius ut qui scribere potuit
(«saasom Alt, hvad de meldte, var —»); ex ut oriri potuit tu,
deinde tu.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0309.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free