Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Ur gamla anteckningar. Af Henrik Schück.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
42 Henrik Schück
spinam portat spreta florum
gloria rex glorie.
Spine plecta nostros plectit
inimicos et nos nectit
deo nexu gracie.
Spinas profert sceleris
äger ade veteris
terra maledicta.
Redit benedictio
dum fit spine punctio
carne benedicta.
Dum corona pungens cinxit
Christi caput et constrinxit
spinarum angustia.
Spine nostre confringuntur
nam dolores leniuntur
et purgantur vicia.
O quam felix hec punctum
cuius surgunt ex lesura
virtutes et premia.
Benedicta sit hec spina
per quam profluit resina
mala curans omnia.
Laudes ergo dominico
serto demus mirifico
voce plena.
Per quod salus acquiritur
vita redit mors moritur
perit pena.
Supplicamus iesu bone
nos perducas vi corone
ad coronam glorie.
Tua spina nos confortet
vt mens nostra leta portet
spinas penitentie.
Amen.
I Upsala-missalet 1515 p. 154 v—155 förekommer ett annat De
spinea corona offieium:
Gaudeamus omnes in domino: diem festum celebrantes sub honore corone
domini: de cuius solennitate gaudent angeli: et collaudant filium dei.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>