- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
149

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


Hanc Tyre ajunt animatam arte peculiari atque mobilem,
vendi à Lapponibus, ut qui eam sibi compararit, cui fuerit libitum,
ei possit immittere. Solent autem sibi juxta aliisq; persaudere, se
cum ista Tyre sua simul posse immittere, quicquid deinde velint,
serpentes, bufones, mures, aliaid genus, quibus crucietur miserrime, cui
malum hoc infertur. Pergere porro Tyre hunc itinere celerrimo,
instat turbinis, aut emissi teli, sive globi, quo in itinere si quid aliud
occurrat animans, qualecunque fuerit, illud in id malum incidere loco
alterius, atque adeo aberrare nonraro à destinato, & innoxium
plane affligere. Neque desunt tristia hujus rei exempla etiam
nostris temporibus. Quæ adferre quia nimis longum esset, ideo hic
subsistimus, absolutisque vel omnibus, vel certa præcipuis,
quæ religionem cultumque attinent Divinum, sive pium, sive
impium, & superstitiosum in Lapponibus, ad alia pedem
promovemus.

CAP. XII.

De Republica Lapponum.



Post tres sacras & divinas apud Lapponas videamus
& humanas. Sunt hæ duplicis plerumqe generis, publicæ
& privatæ. De illis primo Ioco agendum. Pertinet ad eas
constitutio Societatis & imperii, quo gubernatur. Ea priscis
temporibus & priusquam Lappones appellarentur, videtur fuisse
istiusmodi, ut subjecti essent nemini ex vicinis, verum ipsi rebus suis
prospicerent, sub imperio tamen alicujus Regis, quem ex gente
propria creabant. Hoc profecto genere imperii, utebantur
tempore Haraldi, cognomenti, Harfageri Regis Norvagorum,
qui æqualis fuit Erico apud Suecos; Victorioso, cujus ætas incidit
in sæculum nonum post Christum natum, saltem ii, qui vicini sunt
Notvagis, & ad littora Oceani colunt, vulgoque Finni aut
Finlappi nuncupantur. Ita namque docet Petrus Claudi cap. 27.
I gammel tiidh hafde Lappfinner och Siœfinnar dheras egen Konung,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0173.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free