- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
262

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

consarcinata. Suntque fila hæc non unius ejusdemque omnia
speciei, quædam enim crassiora, quædam tenuiora, quædam quoque
subtilissima, præsertim illa, quibus stannum postea inducunt,
ut deinde dicam: non continua tamen, multasque ulnas longa, ut
solent fila linea seu cannabina, sed brevia, vixque duas tresve ulnas
longitudine æquantia, pro longitudine videlicet nervorum. Equidem
invenio apud Olaum, quo videtur juvari posse Lomænius: Sic
enim habet lib. XIII. c. 48. Texturis lineis laneisque Aquilonares
fœmina miro ingenio callentes incumbunt, exceptis Lapponum mulieribus,
quæ ex nervis animalium, ut alibi dictum est, conficiunt telas, &
depellibus diversarum bestiarum accommodas vestes
. Sed hæc verba, sicut
non pauca alia Olai, prorsus sunt obscura. Possunt enim sic intelligi,
quasi Lapponum mulieres texturas nullas faciant, sicut reliquæ
aquilonares, non modo respectu materiæ, sed texturæ in universum,
quæ sententia est verissima. Certe telas, quæ contextos ex
filis pannos denotant, conficere, alibi non dicit, verum sola fila, ut ex
locis ejus jam allatis palam est. Telæ igitur hoc loco non contexti
panni, verum abusive & per figuram, nuda fila, quibus ad consarcinanda
vestimenta utuntur. Quod si aliud Olaus voluit, dubium
est nullum, quin à vero aberraverit. Ut autem fila ista commode
ęx nervis ducant, nervos ipsos primum bene purgant, atque quod in
eis durius asperiusque est, rescindunt, ut in præcedentibus docebat
Olaus. Post, exsiccant & contundunt. Quod ex Buræo liquet,
quando ait, fieri ex exsiccatis animalium nervis, tusisque, ac in modum
lini paratis
. Et Olaus Petri: Fila ex nervis arefactis & contusis
more lini, nent & conficiunt
. Postremo addunt adipem è piscibus,
qua emolliant, reddantque lentos. Wexionius lib. II. Desc. Suec.
c. 8. , (mulieres) sedulæ suntacu & filo, è nervis rhenonum aridis,
contusis, & adipe piscium mollitis
. Præter hæc ex nervis, maxime
rangiferorum, fila quoque ducunt, interdum ex lana ovina, tæniis &
fasciis texendis; interdum ex pilis leporinis, ad pileos & manicas.
Solent enim ex pilis leporinis coloris candidissimi facere pileos
ratione haud absimili ab ea, qua passim per Europam tibialia ex lana
sericove, in fila ductis, & subsidio trium quatuorve bacillorum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0286.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free