- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1863 /
1

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Elocutione C. Sallustii Crispi
Commentalio.

Conscripsit

Nicolaus Östling

Quum omnino in literis res sit diffcilis aliqvid proponere quod non
doctissimorum homioum doctrina jam sit illustratum, tum difficillimum
videtar in Latinis literis, quippe in quibus tantam operam tamque dili-
gentem curam jam posuerint viri docti, vix ut quidquam iis relicetum
esse videatur, si qui in ea re aliquid elaborare velint. Heec perpendenti
mihi atque consideranti unde potissimum argumentum hujus opusculi
caperem, C. Sallustius Crispus mihi visus est dignissimus, quem elige-
rem, non solum ob ingeniosam rerum tractationem sed etiam propter
singularem illum ejusque proprium sermonem. Quum enim de his rebus
alii aliter judicaverint, haud inutilem fore operam putavi, si de elocu-
tione ejus et dicendi genere nonnulla in medium proferrem; presertim
quum adeo fuisse videamus inter se contraria et diversa de Sallustii
sermone judicia, ut scripta ejus aliis magnopere probata alii prorsus
fere condemnaverint ipsumque e numero optimorum scriptorum ejiciendum
putarint. Cujus rei causa ex aliqua parte in eo fortasse queerenda
est, quod viri docti prejudicatis imbuti opinionibus, quas e testimoniis
veterum non sane satis intellectis vel certe parum diligenter examinatis
petiverunt, scripta Sallustii multis locis non modo non emendarunt sed
deformarunt. Quum enim ita persuasum haberent, Sallustium, quem
brevitatis fuisse studiosissimum et verborum priscorum amantissimum
acceperant, omnia, que aliquo modo abesse possent, omisisse et verba
1

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:43:54 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1863/0597.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free