- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1863 /
30

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

30 Nicolaus Östling.

finibus ejectus sum; H. I: 49 magna vis kominum convenerat agris
pulsa aut civitate ejecta; rarissimum pro: ejicere er, de vel a. —
Emergere fundo H. IV: 37; exv prepositionem Tacitus quoque omisit
Ann. 1: 65. — Enitescere C. 54: 4 ubi virtue enilescere posset; Vox
argente& etatis pro enitere. — Eniti passive usurpatum J. 25: 2
summa ope enisum, ne tale decretum fieret; — sequente Infinitivo J.
14: 1 ut apud Terent. et Horat. pro: eniti, ut. — Escendere equos J.
97: 5 ut apud Tacit. pro eo, quod est Ciceronis: egcendere in se-
quente Accusativo substantivi. — Esse; de hujus vocabuli usu apud
Sallustium hoc loco est animadvertendum, id cam adverbio junetum
innumerabilibus fere locis apud eum exstare (Vide Dietsch. II pag.
372), quod quidem rarius est in scriptis Ciceronis. — Excedere ra-
dicem montie H. inc. 6, pro usitato: excedere sequente er prep. vel
solo Ablativo !’). — Excidium H. I: 10 post Carthaginis excidium;
VI: 19, 12 Cretenses impugnati semel jam, neque finem nisi excidio
habituri; vox poetarum et Auguste&e etatis pro eversione. — Ewxcire;
apud Sallnstium nulla alia hujus vocis forma nisi Part. perf. pass.
reperitur, C. 15: 4; 37: 7; J. 72: 2; 99: 2; in scriptis Casaris et
Ciceronis hoc vocabulum vix invenias. — Exigere vitam J. 14: 15;
85: 49; locutio illa poetarum significare videtur: vitam trahere, ad
finem perducere. — Exitium pro exita, fine C. 55: 6 Ita ille — di-
gnum moribus factisque suis exitium vitae invenit. — Exordiri cum
Accusativo junctum, ut apud Livium et Plautum, H. IV: 73 magnam
exorsus8 orationem; pro: exordiri ab aliqua re vel sequente Infinitivo.
-— Expedire pro exponere, ut locuti sunt poetic et argentes etatis
scriptores, J. 5: 3 priusquam hujuscemodi rei initium expedio. —
Expers insolenter cum Ablativo jungitur C. 33: 1 omnes fama at-
que fortunis expertes sumus; quam structuram apud Plautum quoque
invenimus. — Ezxpurgare vim habet excusandi C. 31: 5; J. 69: 4;
purgandi vocabulo usus est Cicero. — Exquirere aliquem pro: sen-
tentiam alicujus, quam locutionem vix apud alium reperias, C. 50:
1 exquirebant duces multitudinum. — Exscindere pro funditus evertere
H. 1V: 19, 17. — Exsilium de ipso exsilii loco dicitur H. III: 73
qui nullo certo exsilio vagabantur. Cfr. Curt 6: 4; Tac. H. 4: 44;
Virg. Aen. 3: 4. — Evxspirare poetarum fere vox pro mori H. I: 35
ut per singulos artus exspiraret. Liv. 2: 20; 28: 19. — Exsul cum
Ablativo insolenter jungitur J. 14: 17. Nunc vero exsul patria, domo,
solus: Apud Ciceronem absolute ponitur vox illa, a poetis interdum

!) Cum Accusativo jungitur hoc vocabulum etiam a Livio, Quintiliano,
Tacito, aliis, precipue translata significatione.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:43:54 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1863/0626.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free