- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1863 /
47

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Elocutione C. Sallustii Crispi. 47

Anu 12: 13; sequente Dativo apud Virgilium et Tacitum; vox fere
poetarum pro: appropinquare. — Propinquus et prozimus cum Abla-
tivo junguntur H. IV: 31 Verres littora Italia propinqua firmavit J.
18: 11 ea loca quae proxima Carthagine Numidia appellatur; 19: 4
proxzimi Hispania Mauri sunt; structuram illam vix apud alium quem-
quam invenias !). — Provenire vox illa, cujus est haud ita frequens
usus apud aure&e etatis scriptores, proprie de frugibus dicitur, sed ad
homines quoque transfertur C. 8: 3 provenere ibi scriptorum magna in-
genia; que vis vocabuli insolentior quidem est, sed exstat tamen, ut:
Plaut. Pseud. 1: 5, 155; Nev. apud Cic. de Senect. 6: 20. — Prudens,
ut apud Livium, Nepotem, Tacitum, cum Genitivo jungitur H. I: 93
prudens omnium, quae senatus censuerat; IV: 19, 16 meis militibus
belli prudentibus; contra apud Ciceronem semper sequente in preeposi-
tione et Ablativo aut absolute ponitur.

Quaesere H. I: 120; hujus verbi insolentiores quedam forma ex-
stant I: 55 Curionem quaesivit, ut — aetati concederet Mamerci; IV:
19, 1 dein, quod quaesitur, satisne pium, tutum, gloriosum, an inde-
corum sit 2). — Quaesitus pro exquisito, conquisito H. 11: 29, 4 epulae
quaesitissimae; ut apud Tac. Ann. 2: 53; 3: 26. — Quamquam sine
verbo cum adjectivo vel participio insolenter positum J. 43: 1 acrt viro
. et quamquam adverso populi partium fama tamen aequabili et inviolata.
Hac loquendi formula posteriores demum usi sunt, nam loci, quem e
scriptis Ciceronis afferunt, Fin. 5: 23, 68 alia est ratio; de qua re vide
Madvigium. — Quasi pro circiter, fere J. 48: 3 ex eo medio quasi col-
lis oriebatur; 50: 3 praesidio quasi duum millium peditum montem oc-
cepat; H. I: 73 per calonum corpora ad medium quast, dein super
astantium manibus in murum attollitur 3); III: 26 quasi par in oppido
festinatio e& ingens terror erat, ne ex latere nova munimenta madore
infirmarentur, 1V: 49 demissis partem quasti tertiam antennis. — Quire
vox apud Ciceronem rarissima a Sallustio in atfirmantibus quoque enun-
tiationibus usurpatur, quod quidem est insolentius J. 44: 5; 97: 4. —
Quum sequente Infinitivo historico primus Sallustius videtur usus esse
J. 98: 2 dies conmumptus erat, quum tamen barbari nihil remittere — at-
que acrius instare. Ita Livius nonnumquam et Tacitus ssepe locuti sunt.

!) De hac re vide Kritz. Vol. II p. 333.

2) Krebsius p. 658 duas tantummodo formas exstare contendit: quaeso et
quaesumus.

3) H. 1 Kritzios monstrosam illam formam deinsuper, quam omnes edi-
tiones superiores prebent, emendavit atque in dein super mutavit; — vide
Kritz. Vol. IM p. 101 seqq. — Dietschius ad medium evasit, dein superad-
stantivm ebo. legit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:43:54 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1863/0643.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free