Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
20
9.
Filosofiska fakultetens betänkande om tre punkter i
konstitutionsförslaget, Upsala d. 7 mars 1(555.
Cum in consilio Academieo de reformandis
Con-stitutionibus veteribus nonnulla extent, in quæ aut
singuli, aut integræ interdum Facultates cum cæteris
per omnia non conuenerunt; Facultas Philosophica e
re sua forsitau et posteritatis existimauit fore, si
scripto consignaret ea in quibus maxime diuersum
sensit ab aliis, appositis facti sui rationibus, ne quid
studio præpostero egisse videatur.
Primum est de Philosophi® Candidatorum Examinibus. Yolunt enim
Fac. Theologicæ Professores, priusquam a Philosophis ad examen adinittantur,
in Theologia examinari: ne, cum fere vulgo qui Magistrorum titulo sunt ornati
ad varia in Republ. admoueantur munia, talibus ad honores cum publico
peri-culo aperiatur aditus, de quibus parum constet, quid de Deo, aut religione
sen-tiant. Ad quod Fac. Philosophica respondit, probum quidem esse pietatis
ze-lum, nec se aliud velie aut optare, quam quod et pietati et securitati publicæ est
conueniens. Sed tamen 1) cogitari oportere, quod hoc pugnet cum
consuetu-dine omnium in orbe Acadeniiarum, in quibus ipsis tamen viros et pios et quietis
suæ publicæque amantes, præterea studiorum non magis, quam quenquam
nostrum imperitos et vixisse et ad huc viuere. 2) Jnconueniens videri, vt a
Theologia incipiant et in Philosophia desinant studiosi. Nam si qualecunque
pietatis examen hic intelligitur, posse id a quouis Professore Philosophiæ institui,
cum et ipsi secundum Constitutiones religionis suæ reddant rationes, et sic tam
rudes præsumi neque debeant, neque possint, vt non æque facile efficere hoc
valeant. 3) Ne quidem fieri per multiplices Theologorum labores posse, ipsos
fateri ac sæpe conqueri de negotiorum molé. Jtaque metuendum, ne aut non
examinent, aut raro et tärde examinent. Quæ res et impedimento sæpe erit
studio3is etiam optimis, et Fac. Philosophicæ expectandi otium Theologorum
necessitatem imponet. Quorum alterum querelas studiosorum gignet justas,
alterum dignitati Facultatis Philosophicæ derogat, et æqualitatem istam
siinul-que cum ea concordiam et amicitiam tollit, quæ inter membra corporis vnius
esse debet, -t) Frustra hoc ab ipsis suscipi, cum finem, quem propositum sibi
ajunt esse, hoc remedio non consequantur. Promoueri namque plurimos ad
dignitates non exiguas, qui nunquam in Academiis vixerunt. adeoque ad nullum
istjusmodi peruenire examen possunt. Deinde multos ex Academia sine titulo
discedere, nec discessum suiim, cum sæpe ipsi de eo sint incerti, Rectori aut
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>