- Project Runeberg -  Upsala Universitets historia / Bihang 2. Handlingar 1655-1694 /
21

(1877-1931) [MARC] Author: Claes Annerstedt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

21

Professoribus indicare, nec de testimonio sollicitos esse. Jn exoticas quoqiie
regiones vix decimum aut vigesimum quemque proficisci. Jtaque si quod in
religione periculum metuendum sit, non magis a Philosophiae magistris, quam
his talibus metuendum esse. Atque ideo aut frustra hoe exigere Theologos, aut
aliud quid intendere, quod hactenus Philosophiae Professores ignorent. Ad
postremum rem esse, quæ non parum derogat autoritati Episcoporum
potesta-tique. Ipsos enim dare operam debere, ne quis ad sacerdotium aut officium
in Scholis ac Gymnasiis eujuscumque tituli admoueatur, de cujus religione
pieta-teque non exacte prius constet. Cæterum si tanta res hæo videatur, vt in ea
sequi Fac. Philosophica judicium Theologorum debeat, 1) enixe orare
cupereque, vt examen istiusmodi non instituatur, antequam Fac. Philosophica
Candidatum publice priuatimque examinauerit. Sic enim æque bene a
Tlieolo-gis examen alterum institui posse. Nec aliter intellexisse, ved adhuc intelligere
sententiam Jllustrissimi Cancellarii reputantis hand inutile futurum, si,
prius-quam studiosus ad gradum admittatur, Theologorum examen subiret. 2) vt
examen istiusmodi non extendatur ad curiosa et ad pietatem parum pertinentia,
nec siibtilia nimis, sed scitu maxime necessaria. 3) vt hoe ipsum reliquis hujus
regni Academiis, Aboensi, Dorpatensi puta et Gryphisualdensi imperetur. Nisi
enim hoc fiat, plane futurum, vt juventus omnis deserta hacAcademia seconferat
ad istas, quod ne fiat, et autoritatis Regni hujus et vtilitatis non profecto parum
interesse.

Secundum est de Disputationibus Candidatorum, quas absque Præside
placuit haberi. Fuerunt quidem, qui rem et difficilem putarent, nec adeo
neces-sariam, vt videatur. Quia tamen, quin futura sit vtilissima, negare nemo possit,
id vnicum exigere ac optare, vt eandem legem Academiæ reliquæ obseruare
cogantur ob rationes caussasque, quæ superius adductæ sunt.

Tertium est de Collegiis priuatis, quæ lioris tantum extraordinariis habenda
esse reliqui existimant, scilicet ne sic lectiones publicæ impediantur. De qno
sic censuit Fac. Philosophica, in aliis quidem rem esse planam, in Professoribus
autem dubiam, et omnino fieri non posse. Järn primum enim, præter quartam et
quintam matutinas et- quintam vespertinam, nullas horas de die esse vacuas.
Matutinas quemque suis dedicare studiis. Vespertinam, vt imminentem cænæ
parum esse ad docendum idoneam. Deinde vt. hoc seponatur, tres admodum
horas esse, in quibus Professores pius quam viginti, et Adjuncti sex septemue
collegia habere debeant. Fore igitur vt hic multo magis, quam in lectionibus
publicis concurrant. Præterea impediri studiosos, et qui alias vno die tres et
plures in diuersis disciplinis docentes audire potuisset, dum eadem hora docent
omnes, et ideo expectare finitum vnius collegium tenentur, cogi annos prope
infinitos cum summo et temporis et pecuniæ dispendio hic consumere. Frustra
objici lectiones publicas, cum in iis quædam disciplinæ ea. qua necesse est,
cura tradi non possint. Jn reliquis ad disputationes saltem priuatas majus
otium ae tempus postulari. Porro ne sic quidem obtineri, vt lectiones publicæ

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 01:10:36 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/acuuhi/b2/0031.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free