- Project Runeberg -  Upsala Universitets historia / Bihang 2. Handlingar 1655-1694 /
31

(1877-1931) [MARC] Author: Claes Annerstedt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

31

sim vel nullum plane, vel o! utinam exiguum saltem lumen Hlustrissimo nomini
Tuo recldere queat. Tribus abhinc circiter mensibus literas ad Illustrissimam
Excellentiam Tuam dedimus, quibus praesentem tum Academiae et
praeser-tim nostrae Facultatis statum Excellentiae Tuae exposuimus. In primis,
quod eum per D. Doct. Sehomeri hinc translationem locus atque professio ejus
novo aperiatur Professori, D. Procancellario nobisque visum fuerit
consvetu-dinem illam in eligendo sueeessore sequi, quae per tot annos nobis pro lege
fuit, nimirum ut quartus Theologus tam in lectione quam in paroecia tertio
succedat, atque sic lectio Prophetarum una cum annexa paroecia Dannemarck
cedat D. Doctori Lithmanno: Locorum autem Theolcigicorum cum ecclesia
Byrje, D. Magistro Odhelio. Diximus quid nobis optimum visum fuerit factu,
arbitrium et decisionem Illustrissimae Excellentiae Tuae, uti par est, submisse
deferentes. Interea tamen ne praedia pastoratuum nimium capiant
detri-menti, istius quidem curam D. Lithmanno, hujus vero M. Odhelio
commisi-mus, dum responsum ab Illustrissima Tua Excellentia exspectamus.

Requirunt. Academicæ constitutiones, ut Professores superiorum
Facul-tatum summum in sua Facultare gradum liabeant. Cumque Clarissimo M.
Odhelio ordinarius nunc in Facultate nostra locus tempore Philippi Jacobi
adeundus sit, censuimus non diutius differendam esse ad istum gradum, qui
ei jure optimo debetur et Regiis Tuisque litteris ipsi decretus est, promotionem,
sed eirea illud tempus instituendam esse. Ad istius promotionis societatem
neminem hactenus vocavimus, nisi M. Johannem Brodinum, qui, cum ipsi
tunc temporis iter una cum Serenissimo Rege ingrediendum esset, oblatum
honorem modeste recusavit. Alias non occurrit nobis, qui quidem in
honori-fica functione collocatus sit, satis idoneus, cui gradus iste offeratur. M. Marcum
Simming et M. Jordanum Edenium non indignos judicavimus, quos brevi ad
examen admittamus, ut licentiam consequantur, cum honoratior aliquis eis
obtigerit locus, gradum istum adeundi: verum alter eorum ad ruralem quandam
ecclesiam in Gestricia vocatus est, alter non dum recliit domum. Utinam
ali-cui Professoruin Philosophiae (quorum aliquot ad Professiones suas cum honore
Academiæ et juventutis commodo obeundas minus aptos esse Illustrissima
Tua Excellentia optime novit) de alio in Ecclesia loco prospectum eatur, ut
in ipsius locum, dum in nostra Facultate aliquis vacuus fiat, succedat M.
Jordan us, vir ad Professionem etiam aliquam Philosophicam, donis non
vulgari-bus instructus. Vacat nunc Ecclesia Orebroensis, dignus certe locus, qui a
Professorum aliquo oecupetur; quod ut te adjutore fiat magnopere et
submisse rogamus. M. Martinus Brunnerus Helsingus, egregius juvenis, et rerum
Theologicarum aliarumque scientia prioribus istis vix cedens, in istum censum
venire posset, sed magis de adeundis exteris Academiis et necessariis ad
pere-grinandum requisitis sollicitus est, ad quod si Illustrissimae Excellentiæ Tuæ
sive auxilio sive consilio juvari posset, esset de quo non ipsi tantuni, sed et
nobis reique literarits magnopere gratularemur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 01:10:36 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/acuuhi/b2/0041.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free