- Project Runeberg -  Upsala Universitets historia / Bihang 2. Handlingar 1655-1694 /
32

(1877-1931) [MARC] Author: Claes Annerstedt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Ac! nostram Faeultatem et extraordinariam Professionen!, licet admodum
ægre, nuper admissus est I). Petrus Rudbeckius: cum enim præterlapsis annis
bis publicum disputando specimen edidisset, quod a nobis minus probari
pote-rat, novum nuper edere studuit, quod non multo felicius ipsi cessit. Nam
mag-nam disputationis suæ partem, quæ undecim circiter quaterniones
compleve-rat, deprehensus est aliunde tantum non verbotenus exscripsisse, suppressis
tamen auctorum nominibus. Et ubi vocum inflexiones atque constructiones
nonniliil variare conaretur, non tantum in Grammaticam passim impegit, sed
et contrarium menti autoris sensum invexit, ut sic tota disputatio, utut a
præ-side de multis erroribus fideliter præmonitus fuerit, plurimis tamen adhuc et
rerum et verborum scateat vitiis. TJnde jure potuissemus eum a publico
do-cendi munere arcere, nisi admittendi necessitatem nobis imposuisset, tum
accedens ad Regias Christinæ literas Illustrissimæ Tuæ Excellentiæ
suffra-gatio, tum in status Academici consignatione S. R. M:tis, quæ nunc rerum
poti-tur, nomine et manu subscripta titulus extraordinarii Professoris ei tributus.
Admissus itaque est, consentiente etiam Procancellario, sed non nisi data prius
in Senatu nostro fide, nihil se umquam moliturum esse in Ordinariorum
Pro-fessorum injuriam, sed contentum hic fore salario, quod ipsi in Regiis literis
assignatur, nisi ubi reditus Academiæ super ordinaria expensa excreverint.
Et eadem obligatio etiam ab altero extraordinario Professore requisita est
nimirum ut eadem conditione, ordinario Adjuncti stipendio contentus, amplius
nil appetat, licet in litteris, quas a Serenissimo Rege, cum jam in portu et
pro-cinctu esset, precibus lacrymisque extorsit, quingenti ipsi assignentur thaleri
argenteæ monetæ. Eo enim nunc res rediit Academica, ut ex superioris anni
salario, licet consveta rusticorum vectigalia nonniliil aucta sint, ducenteni vel
trecenteni thaleri cuprei singulis decedant. Quæ autem hujus causa sif, non
dubitamus quin Quæstor cum ærarii inspectoribus Illustrissimæ Tuæ
Excellentiæ sint exposituri.

Novimus Illustrissimæ Tuæ Excellentiæ mentem fuisse de Rudbeckio,
eum tantisper in Extraordinaria Professione tolerari debere, dum locus aliquis
ei in patriæ Ecclesia aperiatur, quo suo commodo posset transferri. Ille autcm
nihil nisi de adeunda ordinaria Professione cogitat, quam ut Soceri sui apud
Regem, ita Fratris apud Academiæ Cancellarium præsidio facile se
obtentu-rum sperat, cum tamen ad illam Professionem nostro judicio adhuc sit minime
idoneus. Utinam Illustrissima Tua Excellentia Academiam a parum hic utili
Ravio liberare velit, cui licet Tua opera præterito Junii mense ad alium locum
Regia vocatio et salarium Academico amplius obtigerit, hic tamen etiamnum
liæret, et quod superioribus annis noluit, in publico jam loco docet, licet de
altera capessenda provincia a Senatu Aeademico publice sit admonitus; sperat
se nimirum hac arte duplici frui posse stipendio. Cum autem iniquum esse
videatur hominem supervacuum tanta occupare debere stipendia, eaque
ne-eessariis usibus præripere, humillime Illustrissimæ Excellentiæ Tuæ opem implo-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 01:10:36 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/acuuhi/b2/0042.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free