Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
247
rum te in nos bonitatem solitam, cum poseat æquitas bene eupere ac facere bene
de patria ac publico merentibus. Hunc gratiæ plenum affectum sicut sensimus
in nos inconcussum semper nec labefactatum usquara, ita sensuros confidimus
in posterum, utcunque allaboret vir clarissimus Dominus Olavus Rudbeckius
rectitudine candoreque nitentes actiones nostras apud te colore atro perfundere.
Quid hie vir in nos molitus sit alias, dieere hic supersedemus; quod nuper,
atro-cius est quam ut- dissimulare innocentiæ nostras conveniat. Publice in nos
nuper edidit pridem in Östro Gothia defuncti ecclesiastis cujusdam Sitelii,
veram ne an fictam nescimus, epistolam, in qua quod Rudbeckio supra sortem
communem judicium tribuituc, si verum esset, ferre possemus haud forsan
in-commode. Sed quod illic perhibit, ab aliis profectum nil dum in antiquitatibus
nostrie videre licuisse, quod æque satisfaciat, ac incertum esse an quid visuri simus
alimtando, indeque subinferat, Rudbeckio cedentes judicandi scribendique
«olertia et cessuros optimi Regis munificentia in auctoramentum fidei ac
dili-gentiæ datorum bonam partem annuorum redituum, id velut in summam Collegii
nostri injuriam divulgatum non possumus non eonqueri. Quantamcunque
animo concipere volet magnitudinem suam Rudbeckius, ea gaudeat exsultetque,
nobis ne insultet nulla injuria lacessentibus. Miramur Ckristianæ modestiæ
legibus adstrictum hoininem sic rapi studio laudum, ut non tantum indebitas
præter fas et decorum ambiat ac captet, sed sic ambitas captatasque ipse etiam
tanquam præco ebuceinet, utque falsas sibi tributas dotes efferat, alienas veras
conculcare sustineat. Aeque non sibi ac nobis notus Rudbeckius1. Quid vero
nos in rebus patriæ ex lege historiæ exponendis consignandisque præstiterimus,
notius est Majestati clementissimi domini Regis, quam ut de eo honestiorum
civium ulli debeant ambigere, speramusque nos integritatis, fidei, diligentiæ ac
industriæ ea dedisse documenta, ut a Rudbeckio contemni nequaquam
comme-ruerimus, qui non alia de caussa quæ scripsit censuræ quorum convenit cupit
eximi, quam quia diffidit mereri ea calculum eorum, quibus paulo exaetius notæ
sunt res antiquæ recentesque regni hujus. Cum taihen nemo nostrum sua non
velit approbari collegis cæteris, adeoque viris solidioris eruditionis per
univer-sam patriam, ipsis etiam theologis, quos scimus haud pauca improbaturos qua5
concernunt ex Scripturis haud recte ad propositum non semel aptata
testimo-nia, sicut nos non paucis locis observavimus impegisse eum etiam graviter in
veriorem patriæ et magis minusque remotarum a nobis gentium historiam et
veram rerum variarum indolem. Quæ si porro lacessere nos perrexerit et cum
cura consignabimus et. cognoscenda dabimus publico, idque sine livore ullo
ut eonvenit. quo constet omnibus. secus quam in opprobrium nostrum de nobis
1 I Önihjälms första concept fauns intagen följande, i själfva brefvet uteslutna,
karrikerade, men kvicka teckning af Rudbeck: "Proprio judicio inops, alieno loouples.
Sua dote culti sermonis expers, aliena validus. E longinquo adscitis plumis pavo,
propriis Æsopica eornix. Fingendi innoeentesque eircumveniendi arta uimirum
pollens, rera solidaque adstrnendi extra suam medicinarn, quam male din
deseru-«rat, etiam mediocribns cedens.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>